Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit

Iudt 16, 1-2. 13-15

Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

{v}1{/v}Incípite Deo meo in týmpanis,{x}

cantáte Dómino meo in cýmbalis,

modulámini illi psalmum novum,{x}

exaltáte et invocáte nomen ipsíus.

{v}2{/v}Tu es Deus cónterens bella,{+}

qui ponis castra in médio pópuli tui,{x}

ut erípias me de manu persequéntium me.

{v}13{/v}Cantábo Deo meo hymnum novum:{+}

Dómine, magnus es tu et clarus,{x}

mirábilis in virtúte et insuperábilis.

{v}14{/v}Tibi sérviat omnis creatúra tua,{x}

quóniam dixísti, et facta sunt,

misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt,{x}

et non est, qui resístat voci tuæ.

{v}15{/v}Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis,{x}

petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent.

Illis autem qui timent te{x}

propítius adhuc eris.

HTML © Juraj Vidéky