Canticum I
Annuntiatio Principis pacis

{r}Is 9, 1-6{/r}

Visitabit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent ({r}Lc 1, 78b. 79a{/r}).

{v}1{/v}Pópulus, qui ambulábat in ténebris,{x}

vidit lucem magnam;

habitántibus in regióne umbræ mortis{x}

lux orta est eis.

{v}2{/v}Multiplicásti exsultatiónem,{x}

et magnificásti lætítiam;

lætántur coram te sicut lætántes in messe,{x}

sicut exsúltant, quando dívidunt spólia.

{v}3{/v}Iugum enim óneris eius et virgam úmeri eius{x}

et sceptrum exactóris eius fregísti, sicut in die Mádian.

{v}4{/v}Quia omnis cáliga incedéntis cum tumúltu{+}

et vestiméntum mixtum sánguine{x}

erit in combustiónem, cibus ignis.

{v}5{/v}Párvulus enim natus est nobis,{+}

fílius datus est nobis;{x}

et factus est principátus super úmerum eius;

et vocábitur nomen eius{+}

admirábilis Consiliárius, Deus fortis,{x}

Pater æternitátis, Princeps pacis.

{v}6{/v}Magnum erit eius impérium,{x}

et pacis non erit finis

super sólium David et super regnum eius,{x}

ut confírmet illud et corróboret in iudício et iustítia

ámodo et usque in sempitérnum:{x}

zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.

HTML © Juraj Vidéky