Canticum I
Dominus solus victor de inimicis

{r}Is 63, 1-5{/r}

Ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni (Cf. {r}Ap 12, 11{/r}).

{v}1{/v}«Quis est iste, qui venit de Edom,{x}

tinctis véstibus de Bosra?

Iste formósus in stola sua,{x}

grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ».

«Sum ego, qui loquor iustítiam,{x}

potens ad salvándum».

{v}2{/v}«Quare ergo rubrum est induméntum tuum,{x}

et vestiménta tua sicut calcántis in torculári?».

{v}3{/v}«Tórcular calcávi solus,{x}

et de géntibus non erat vir mecum;

calcávi eos in furóre meo{x}

et conculcávi eos in ira mea.

Et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea,{x}

et ómnia induménta mea inquinávi.

{v}4{/v}Dies enim ultiónis in corde meo,{x}

annus redemptiónis meæ venit.

{v}5{/v}Circumspéxi, et non erat auxiliátor,{x}

mirátus sum, et non fuit qui adiuváret;

et salvávit mihi bráchium meum,{x}

et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi».

HTML © Juraj Vidéky