Canticum I
Fœdus Domini cum ministris suis

{r}Is 61, 6-9{/r}

Idoneos nos fecit Deus ministros Novi Testamenti ({r}2 Cor 3, 6{/r}).

{v}6{/v}Vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini,{x}

Minístri Dei nostri dicétur vobis;

fortitúdinem géntium comedétis{x}

et in glória eárum superbiétis.

{v}7{/v}Pro confusióne eórum dúplici et ignomínia{x}

laudábunt partem suam;

proptérea in terra sua duplícia possidébunt,{x}

lætítia sempitérna erit eis.

{v}8{/v}Quia ego Dóminus díligens iudícium,{x}

ódio habens rapínam et iniquitátem;

et dabo opus eórum in veritáte{x}

et fœdus perpétuum fériam eis.

{v}9{/v}Et sciétur in géntibus semen eórum,

et germen eórum in médio populórum;

omnes, qui víderint eos, cognóscent illos,{x}

quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.

Canticum III II
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem

{r}Is 61, 10 – 62, 5{/r}

Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi … paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).
Gaudens gaudebo

{r}Is 61, 10 – 62, 5{/r}

Vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux … ecce nubes lucida obumbravit eos ({r}Mt 17, 2. 5{/r}).
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem

{r}Is 61, 10 – 62, 3{/r}

Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi … paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

{v}61,10{/v}Gaudens gaudébo in Dómino,{x}

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis{x}

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna{x}

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

{v}11{/v}Sicut enim terra profert germen suum{+}

et sicut hortus semen suum gérminat,{x}

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.

{v}62,1{/v}Propter Sion non tacébo{x}

et propter Ierúsalem non quiéscam,

donec egrediátur ut splendor iustítia eius,{x}

et salus eius ut lampas accendátur.

{v}2{/v}Et vidébunt gentes iustítiam tuam{x}

et cuncti reges glóriam tuam;

et vocáberis nómine novo,{x}

quod os Dómini nominábit.

{v}3{/v}Et eris coróna glóriæ in manu Dómini{x}

et diadéma regni in manu Dei tui.

Canticum III
Gloria Ierusalem novæ

{r}Is 62, 4-7{/r}

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis ({r}Ap 21, 3{/r}).

{v}4{/v}Non vocáberis ultra Derelícta,{x}

et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;

sed vocáberis Beneplácitum meum in ea,{x}

et terra tua Nupta,

quia complácuit Dómino in te,{x}

et terra tua erit nupta.

{v}5{/v}Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem,{x}

ita ducent te fílii tui;

ut gaudet sponsus super sponsam,{x}

ita gaudébit super te Deus tuus.

{v}6{/v}Super muros tuos, Ierúsalem, constítui custódes;{x}

tota die et tota nocte, in perpétuo non tacébunt.

Qui commonétis Dóminum, ne taceátis{+}

{v}7{/v}et ne detis siléntium ei,{x}

donec stabíliat et donec ponat Ierúsalem laudem in terra.

HTML © Juraj Vidéky