Canticum III
Per servum suum Dominus redimet populum

{r}Is 49, 7-13{/r}

Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum ({r}1 Io 4, 9{/r}).

{v}7{/v}Hæc dicit Dóminus, redémptor Israel, Sanctus eius,{+}

ad contémptum in ánima, ad abominátum in gente,{x}

ad servum dominórum:

«Reges vidébunt et consúrgent,{x}

príncipes quoque et adorábunt,

propter Dóminum, quia fidélis est,{x}

Sanctum Israel, qui elégit te».

{v}8{/v}Hæc dicit Dóminus:{+}

«In témpore benepláciti exaudívi te{x}

et in die salútis auxiliátus sum tui;

et servávi te et dedi te in fœdus pópuli,{x}

ut suscitáres terram et distribúeres hereditátes dissipátas;

{v}9{/v}ut díceres his, qui vincti sunt: “Exíte”,{x}

et his, qui in ténebris: “Revelámini”.

Super vias pascéntur,{x}

et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum;

{v}10{/v}non esúrient, neque sítient,{x}

et non percútiet eos æstus vel sol,

quia miserátor eórum reget eos{x}

et ad fontes aquárum addúcet eos.

{v}11{/v}Et ponam omnes montes meos in viam,{x}

et sémitæ meæ exaltabúntur.

{v}12{/v}Ecce isti de longe vénient,{+}

et ecce illi ab aquilóne et mari,{x}

et isti de terra Sinim».

{v}13{/v}Laudáte, cæli, et exsúlta, terra;{x}

iubiláte, montes, laudem,

quia consolátur Dóminus pópulum suum{x}

et páuperum suórum miserétur.

HTML © Juraj Vidéky