Canticum II
De adventu Domini

{r}Is 40, 1-8{/r}

Verbum Domini manet in æternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos ({r}1 Petr 1, 25{/r})

{v}1{/v}Consolámini, consolámini pópulum meum,{x}

dicit Deus vester.

{v}2{/v}Loquímini ad cor Ierúsalem et clamáte ad eam,{+}

quóniam compléta est malítia eius{x}

expiáta est iníquitas illíus;

suscépit de manu Dómini duplícia{x}

pro omnibus peccátis suis.

{v}3{/v}Vox clamántis:{+}

«In desérto paráte viam Dómini,{x}

rectas fácite in solitúdine sémitas Dei nostri.

{v}4{/v}Omnis vallis exaltétur,{x}

et omnis mons et collis humiliétur;

et fiant prava in dirécta,{x}

et áspera in plana:

{v}5{/v}et revelábitur grátia Dómini,{x}

et vidébit omnis caro páriter quod os Dómini locútum est».

{v}6{/v}Vox dicéntis: «Clama!».{x}

Et dixi: «Quid clamábo?».

Omnis caro fenum{x}

et omnis glória eius quasi flos agri;

{v}7{/v}exsiccátum est fenum, et cécidit flos,{x}

quia spíritus Dómini sufflávit in eo.

Vere fenum est pópulus.{+}

{v}8{/v}Exsiccátum est fenum, et cécidit flos;{x}

verbum autem Dei nostri manet in ætérnum.

Canticum I
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus

{r}Is 40, 10-17{/r}

Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).
{full-text}

[{v}9{/v}Super montem excélsum ascénde,{x}

tu, quæ evangelizas Sion;

exalta in fortitudine vocem tuam,{x}

quæ evangelízas Ierúsalem;

exálta, noli timére;{+}

dic civitátibus Iudæ:{x}

Ecce Deus vester!]

{/full-text}

{v}10{/v}Ecce Dóminus Deus in virtúte venit,{x}

et bráchium eius dominátur;

ecce merces eius cum eo{x}

et prǽmium illíus coram illo.

{v}11{/v}Sicut pastor gregem suum pascit,{+}

in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat;{x}

fetas ipse portat.

{v}12{/v}Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit,{+}

módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes{x}

et colles in statéra?

{v}13{/v}Quis diréxit spíritum Dómini?{x}

Aut quis consílium suum osténdit illi?

{v}14{/v}Cum quo íniit consílium et instrúxit eum{x}

et dócuit eum sémitam iustítiæ

et erudívit eum sciéntiam{x}

et viam prudéntiæ osténdit illi?

{v}15{/v}Ecce gentes quasi stilla sítulæ{+}

et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur;{x}

ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.

{v}16{/v}Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum,{x}

et animália eius non suffícient ad holocáustum.

{v}17{/v}Omnes gentes, quasi non sint, coram eo;{x}

quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

HTML © Juraj Vidéky