Canticum
Moribundi angores, sanati lætitia

Is 38, 10-14. 17-20

Ego sum vivens et fui mortuus … et habeo claves mortis (Ap 1, 18).

{v}10{/v}Ego dixi: In dimídio diérum meórum{+}

vadam ad portas ínferi;{x}

quæsívi resíduum annórum meórum.

{v}11{/v}Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,{+}

non aspíciam hóminem ultra{x}

inter habitatóres orbis.

{v}12{/v}Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me{x}

quasi tabernáculum pastórum;

convólvit sicut textor vitam meam;{x}

de stámine succídit me.

De mane usque ad vésperam{x}

confecísti me.

{v}13{/v}Prostrátus sum usque ad mane,{x}

quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;

de mane usque ad vésperam{x}

confecísti me.

{v}14{/v}Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo,{x}

meditábor ut colúmba;

attenuáti sunt óculi mei{x}

suspiciéntes in excélsum.

{full-text}

[{v}15{/v}Quid dicam, aut quid respondébit mihi?{x}

Ipse fecit!

Incédam per omnes annos meos{x}

in amaritúdine ánimæ meæ.

{v}16{/v}Dómine, in te sperat cor meum;{x}

vivat spíritus meus,

sana me et vivífica me;{x}

{v}17{/v}ecce in pacem versa est amaritúdo mea.]

{/full-text}

{v}17{/v}Tu autem eruísti ánimam meam{x}

a fóvea consumptiónis,

proiecísti enim post tergum tuum{x}

ómnia peccáta mea.

{v}18{/v}Quia non inférnus confitébitur tibi,{x}

neque mors laudábit te;

non exspectábunt, qui descéndunt in lacum,{x}

veritátem tuam.

{v}19{/v}Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie;{x}

pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.

{v}20{/v}Dómine, salvum me fac,{+}

et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ{x}

in domo Dómini.

HTML © Juraj Vidéky