Canticum I
Oratio fiduciæ in miseria

{r}Is 33, 2-10{/r}

In Christo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi ({r}Col 2, 3{/r}).
{full-text}

[{v}1{/v}Væ, qui prædáris, cum nemo te prædátus sit;{x}

qui devástas, cum nemo te devastáverit!

Cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis;{x}

cum perféceris devastatiónem, te devastábunt.

{/full-text}

{v}2{/v}Dómine, miserére nostri,{x}

te enim exspectávimus;

esto bráchium nostrum in mane{x}

et salus nostra in témpore tribulatiónis.

{v}3{/v}A voce fragóris fugérunt pópuli,{x}

ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.

{v}4{/v}Et congregabúntur spólia, sicut collígitur bruchus;{x}

sicut discúrrunt locústæ, ad ea discúrritur.

{v}5{/v}Sublímis est Dóminus, quóniam hábitat in excélso;{x}

implet Sion iudício et iustítia.

{v}6{/v}Et erit fírmitas in tempóribus tuis;{+}

divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia:{x}

timor Dómini ipse est thesáurus eius.

{v}7{/v}Ecce præcónes clamábunt foris,{x}

ángeli pacis amáre flebunt.

{v}8{/v}Dissipátæ sunt viæ,{x}

cessávit tránsiens per sémitam;

írritum fecit pactum,{x}

reiécit testes, non reputávit hómines.

{v}9{/v}Luget et elanguéscit terra,{x}

confúsus est Líbanus et obsórduit,

et factus est Saron sicut desértum,{x}

et exaruérunt Basan et Carmélus.

{v}10{/v}«Nunc consúrgam, dicit Dóminus,{x}

nunc exaltábor, nunc sublevábor».

{full-text}

[{v}11{/v}Concipiétis fenum, pariétis stípulam;{x}

spíritus meus ut ignis vorábit vos.

{v}12{/v}Et erunt pópuli fornáces calcis:{x}

spinæ congregátæ igne comburéntur.]

{/full-text}
Canticum II
Deus iudicabit in iustitia

{r}Is 33, 13-16{/r}

Vobis est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt (Act 2, 39).

{v}13{/v}Audíte, qui longe estis, quæ fécerim,{x}

et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.

{v}14{/v}Contérriti sunt in Sion peccatóres,{x}

possédit tremor ímpios.

Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte?{x}

Quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?

{v}15{/v}Qui ámbulat in iustítiis{x}

et lóquitur æquitátes,

qui réicit lucra ex rapínis{x}

et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,

qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem,{x}

et claudit óculos suos, ne vídeat malum:

{v}16{/v}iste in excélsis habitábit,{x}

muniménta saxórum refúgium eius;

panis ei datus est,{x}

aquæ eius fidéles sunt.

HTML © Juraj Vidéky