Canticum II
Populi redempti exsultatio

{r}Is 12, 1-6{/r}

Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37).
Gratiarum actio redemptorum

{r}Is 12, 1-6{/r}

Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum ({r}Io 4, 14{/r}).
Confitebor tibi, Domine

{r}Is 12, 1-6{/r}

Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni ({r}Ap 22, 1{/r}).

{v}1{/v}Confitébor tibi, Dómine, quóniam cum irátus eras mihi,{x}

convérsus est furor tuus, et consolátus es me.

{v}2{/v}Ecce Deus salútis meæ;{x}

fiduciáliter agam et non timébo,

quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus,{x}

et factus est mihi in salútem.

{v}3{/v}Et hauriétis aquas in gáudio{x}

de fóntibus salútis.

{v}4{/v}Et dicétis in die illa:{x}

«Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,

notas fácite in pópulis adinventiónes eius;{x}

mementóte quóniam excélsum est nomen eius.

{v}5{/v}Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit;{x}

notum sit hoc in univérsa terra.

{v}6{/v}Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion,{x}

quia magnus in médio tui Sanctus Israel».

HTML © Juraj Vidéky