Canticum
Deus apparet ad iudicandum

Hab 3, 2-4. 13a. 15-19

Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

{v}2{/v}Dómine, audívi auditiónem tuam,{x}

et tímui, Dómine, opus tuum.

In médio annórum vivífica illud,{x}

in médio annórum notum fácies.

Cum irátus fúeris,{x}

misericórdiæ recordáberis.

{v}3{/v}Deus a Theman véniet,{x}

et Sanctus de monte Pharan.

Operit cælos glóriæ eius,{x}

et laudis eius plena est terra.

{v}4{/v}Splendor eius ut lux erit,{+}

rádii ex mánibus eius:{x}

ibi abscóndita est fortitúdo eius.

{full-text}

[{v}5{/v}Ante fáciem eius ibit mors,{x}

et egrediétur pestis post pedes eius.

{v}6{/v}Stetit et concússit terram,{x}

aspéxit et dissólvit gentes.

Et contríti sunt montes sǽculi,{+}

incurváti sunt colles antíqui{x}

ab itinéribus æternitátis eius.

{v}7{/v}In afflictióne vidi tentória Chusan;{x}

turbántur pelles terræ Mádian.

{v}8{/v}Numquid in flumínibus irátus es, Dómine,{+}

aut in flumínibus furor tuus{x}

vel in mari indignátio tua?

Quia ascéndes super equos tuos,{x}

quadrígas tuas victríces.

{v}9{/v}Súscitans suscitábis arcum tuum,{x}

sagíttis replevísti pháretram tuam.

In flúvios scindes terram,{x}

{v}10{/v}vidérunt te et doluérunt montes.

Effudérunt aquas nubes,{+}

dedit abýssus vocem suam,{x}

in altum levávit manus suas.

{v}11{/v}Sol et luna stetérunt in habitáculo suo,{+}

præ luce sagittárum tuárum discédunt,{x}

præ splendóre fulgurántis hastæ tuæ.

{v}12{/v}In frémitu calcábis terram,{x}

in furóre cónteres gentes.

{/full-text}

{v}13{/v}Egréssus es in salútem pópuli tui,{x}

in salútem cum christo tuo.

{full-text}

[{v}13b{/v}Percussísti caput de domo ímpii,{x}

denudásti fundaméntum usque ad petram.

{v}14{/v}Confodísti iáculis tuis caput bellatórum eius,{+}

veniéntium ut turbo ad dispergéndum me;{x}

exsultátio eórum, sicut eius, qui dévorat páuperem in abscóndito.]

{/full-text}

{v}15{/v}Viam fecísti in mari equis tuis,{x}

in luto aquárum multárum.

{v}16{/v}Audívi, et conturbátus est venter meus,{x}

ad vocem contremuérunt lábia mea.

Ingréditur putrédo in óssibus meis,{x}

et subter me vacíllant gressus mei.

Conquiéscam in die tribulatiónis,{x}

ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos.

{v}17{/v}Ficus enim non florébit,{x}

et non erit fructus in víneis;

mentiétur opus olívæ,{x}

et arva non áfferent cibum;

abscíssum est de ovíli pecus,{x}

et non est arméntum in præsépibus.

{v}18{/v}Ego autem in Dómino gaudébo{x}

et exsultábo in Deo salvatóre meo.

{v}19{/v}Dóminus Deus fortitúdo mea,{+}

et ponet pedes meos quasi cervórum{x}

et super excélsa mea dedúcet me.

HTML © Juraj Vidéky