Canticum
De Christo, servo Dei

Phil 2, 6-11

{v}6{/v}Christus Iesus, cum in forma Dei esset,{x}

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

{v}7{/v}sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens,{+}

in similitúdinem hóminum factus;{x}

et hábitu invéntus ut homo,

{v}8{/v}humiliávit semetípsum{+}

factus obœ́diens usque ad mortem,{x}

mortem autem crucis.

{v}9{/v}Propter quod et Deus illum exaltávit{+}

et donávit illi nomen,{x}

quod est super omne nomen,

{v}10{/v}ut in nómine Iesu omne genu flectátur{x}

cæléstium et terréstrium et infernórum

{v}11{/v}et omnis lingua confiteátur:{x}

«Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.

HTML © Juraj Vidéky