Canticum
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri

Ex 15, 1-4b. 8-13. 17-18

Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei (Cf. Ap 15, 2-3).

{v}1{/v}Cantémus Dómino:{+}

glorióse enim magnificátus est,{x}

equum et ascensórem deiécit in mare.

{v}2{/v}Fortitúdo mea et robur meum Dóminus,{x}

et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus,{x}

et glorificábo eum;

Deus patris mei,{x}

et exaltábo eum!

{v}3{/v}Dóminus quasi vir pugnátor;{x}

Dóminus nomen eius!

{v}4{/v}Currus pharaónis et exércitum eius{x}

proiécit in mare.

{full-text}

[Elécti bellatóres eius{x}

submérsi sunt in mari Rubro.

{v}5{/v}Abýssi operuérunt eos,{x}

descendérunt in profúndum quasi lapis.

{v}6{/v}Déxtera tua, Dómine,{x}

magnífice in fortitúdine,

déxtera tua, Dómine,{x}

percússit inimícum.]

{/full-text}

{v}8{/v}In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ;{+}

stetit ut agger unda fluens,{x}

coaguláta sunt abýssi in médio mari.

{v}9{/v}Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam;{+}

dívidam spólia, implébitur ánima mea:{x}

evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!».

{v}10{/v}Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare;{x}

submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.

{v}11{/v}Quis símilis tui in diis, Dómine?{+}

Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte,{x}

terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?

{v}12{/v}Extendísti manum tuam, devorávit eos terra.{x}

{v}13{/v}Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,

et portásti eum in fortitúdine tua{x}

ad habitáculum sanctum tuum.

{v}17{/v}Introdúces eos et plantábis{x}

in monte hereditátis tuæ,

firmíssimo habitáculo tuo,{+}

quod operátus es, Dómine,{x}

sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

{v}18{/v}Dóminus regnábit{x}

in ætérnum et ultra!

HTML © Juraj Vidéky