Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

{v}3{/v}Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi,{x}

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,

{v}4{/v}sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,{+}

ut essémus sancti et immaculáti{x}

in conspéctu eius in caritáte,

{v}5{/v}qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum{+}

per Iesum Christum in ipsum,{x}

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

{v}6{/v}in laudem glóriæ grátiæ suæ,{x}

in qua gratificávit nos in Dilécto,

{v}7{/v}in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius,{x}

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius,{+}

{v}8{/v}qua superabundávit in nobis{x}

in omni sapiéntia et prudéntia,

{v}9{/v}notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ,{x}

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo,{x}

{v}10{/v}in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo,{x}

quæ in cælis et quæ in terra.

HTML © Juraj Vidéky