Canticum
Dei beneficia in populum

Dt 32, 1-12

Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

{v}1{/v}Audíte, cæli, quæ loquor,{x}

áudiat terra verba oris mei!

{v}2{/v}Stillet ut plúvia doctrína mea,{x}

fluat ut ros elóquium meum

quasi imber super herbam{x}

et quasi stillæ super grámina.

{v}3{/v}Quia nomen Dómini invocábo:{x}

date magnificéntiam Deo nostro!

{v}4{/v}Petra, perfécta sunt ópera eius,{x}

quia omnes viæ eius iustítia.

Deus fidélis et absque ulla iniquitáte,{x}

iustus et rectus.

{v}5{/v}Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis,{x}

generátio prava atque pervérsa.

{v}6{/v}Hǽccine rédditis Dómino,{x}

pópule stulte et insípiens?

Numquid non ipse est pater tuus,{x}

qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te?

{v}7{/v}Meménto diérum antiquórum,{x}

cógita generatiónes síngulas;

intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi,{x}

maióres tuos, et dicent tibi.

{v}8{/v}Quando dividébat Altíssimus gentes,{x}

quando separábat fílios Adam,

constítuit términos populórum{x}

iuxta númerum filiórum Israel;

{v}9{/v}pars autem Dómini pópulus eius,{x}

Iacob funículus hereditátis eius.

{v}10{/v}Invénit eum in terra desérta,{x}

in loco horróris et ululátu solitúdinis;

circúmdedit eum et atténdit{x}

et custodívit quasi pupíllam óculi sui.

{v}11{/v}Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos{x}

et super eos vólitans

expándit alas suas et assúmpsit eum{x}

atque portávit super pennas suas.

{v}12{/v}Dóminus solus dux eius fuit,{x}

et non erat cum eo deus aliénus.

HTML © Juraj Vidéky