Canticum
Oratio Azariæ in fornace

Dan 3, 26. 27. 29. 34-41

Pænitemini et convertimini, ut deleantur vestra peccata (Act 3, 19).

{v}26{/v}Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum,{x}

et laudábilis et gloriósum nomen tuum in sǽcula,

{v}27{/v}quia iustus es in ómnibus,{x}

quæ fecísti nobis.

{v}29{/v}Peccávimus enim et iníque égimus recedéntes a te{x}

et delíquimus in ómnibus.

{v}34{/v}Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum{x}

et ne díssipes testaméntum tuum,

{v}35{/v}neque áuferas misericórdiam tuam a nobis{+}

propter Abraham diléctum tuum{x}

et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,

{v}36{/v}quibus dixísti quod multiplicáres semen eórum{x}

sicut stellas cæli et sicut arénam, quæ est in lítore maris,

{v}37{/v}quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes{x}

sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra;

{v}38{/v}et non est in témpore hoc{+}

princeps et prophéta et dux,{x}

neque holocáustum neque sacrifícium,

neque oblátio neque incénsum,{+}

neque locus primitiárum coram te,{x}

ut possímus inveníre misericórdiam;

{v}39{/v}sed in ánima contríta et spíritu humilitátis suscipiámur{+}

sicut in holocáusto aríetum et taurórum{x}

{v}40{/v}et sicut in mílibus agnórum pínguium,

sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie,{+}

et pérfice subsequéntes te,

quóniam non est confúsio confidéntibus in te.

{v}41{/v}Et nunc séquimur te in toto corde{x}

et timémus te et quǽrimus fáciem tuam.

HTML © Juraj Vidéky