Canticum II
Humilium exsultatio in Deo

{r}1 Sam 2, 1-10{/r}

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53).
Gaudium et spes humilium Deus

{r}1 Sam 2, 1-5{/r}

Esurientes implevit bonis (Lc 1, 53).

{v}1{/v}Exsultávit cor meum in Dómino,{x}

exaltátum est cornu meum in Deo meo;

dilatátum est os meum super inimícos meos,{x}

quóniam lætáta sum in salutári tuo.

{v}2{/v}Non est sanctus ut est Dóminus;{+}

neque enim est álius extra te,{x}

et non est fortis sicut Deus noster.

{v}3{/v}Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes.{x}

Recédant supérba de ore vestro,

quia Deus scientiárum Dóminus est,{x}

et ab eo ponderántur actiónes.

{v}4{/v}Arcus fórtium confráctus est,{x}

et infírmi accíncti sunt róbore.

{v}5{/v}Saturáti prius pro pane se locavérunt,{x}

et famélici non eguérunt ámplius.

Stérilis péperit plúrimos,{x}

et, quæ multos habébat fílios, emárcuit.

Canticum III
Deus pauperes exaltat

{r}1 Sam 2, 6-10{/r}

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles ({r}Lc 1, 52{/r}).

{v}6{/v}Dóminus mortíficat et vivíficat,{x}

dedúcit ad inférnum et redúcit.

{v}7{/v}Dóminus páuperem facit et ditat,{x}

humíliat et súblevat;

{v}8{/v}súscitat de púlvere egénum{x}

et de stércore élevat páuperem,

ut sédeat cum princípibus{x}

et sólium glóriæ téneat.

Dómini enim sunt cárdines terræ,{x}

et pósuit super eos orbem.

{v}9{/v}Pedes sanctórum suórum servábit,{+}

et ímpii in ténebris conticéscent,{x}

quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.

{v}10{/v}Dóminus cónteret adversários suos;{x}

super ipsos in cælis tonábit.

Dóminus iudicábit fines terræ{+}

et dabit impérium regi suo{x}

et sublimábit cornu christi sui.

HTML © Juraj Vidéky