Canticum I
Soli Deo honor et gloria

{r}1 Chr 29, 10-13{/r}

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi ({r}Eph 1, 3{/r}).
Benedictus es, Domine

{r}1 Chr 29, 10-13{/r}

Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis ({r}Mt 26, 64{/r}).

{v}10{/v}Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri,{x}

ab ætérno in ætérnum.

{v}11{/v}Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia,{x}

glória, splendor atque maiéstas.

Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt,{x}

tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.

{v}12{/v}De te sunt divítiæ et glória,{x}

tu domináris ómnium.

In manu tua virtus et poténtia,{x}

in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.

{v}13{/v}Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi{x}

et laudámus nomen tuum ínclitum.

{full-text}

[{v}14{/v}Quis ego, et quis pópulus meus,{+}

ut possímus hæc tibi univérsa offérre?{x}

Tua sunt hæc ómnia.]

{/full-text}

HTML © Juraj Vidéky