FERIA QUINTA, Hebd. IV

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Tempore Paschali: Propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, allelúia.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Tempore Paschali: Iterum vidébo vos, et gaudébit cor vestrum, allelúia.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Tempore Paschali: Ædíficat Ierúsalem Dóminus et sanat contrítos corde, allelúia.

Lectio brevis

Rom 8, 18-21

Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelánda est in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.

Preces

Deum, a quo óbvenit salus pópulo suo, celebrémus ita dicéntes:

Tu es vita nostra, Dómine.

Benedíctus es, Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericórdiam tuam regenerásti nos in spem vivam,

per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis.

Tu es vita nostra, Dómine.

Qui hóminem, ad imáginem tuam creátum, in Christo renovásti,

fac nos confórmes imágini Fílii tui.

Tu es vita nostra, Dómine.

In córdibus nostris invídia et ódio vulnerátis,

caritátem per Spíritum Sanctum datam effúnde.

Tu es vita nostra, Dómine.

Da hódie operáriis labórem, esuriéntibus panem, mæréntibus gáudium,

ómnibus homínibus grátiam atque salútem.

Tu es vita nostra, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Sciéntiam salútis, Dómine, nobis concéde sincéram, ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, ómnibus diébus nostris tibi fidéliter serviámus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Ad Tertiam

Lectio brevis

1 Io 3, 23-24

Hoc est mandátum eius, ut credámus nómini Fílii eius Iesu Christi et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis. Et qui servat mandáta eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem nobis dedit.

Tu, Dómine, díriges iustum.

Scrutans corda et renes, Deus.

Oratio

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus.

Ad Sextam

Lectio brevis

Sap 1, 1-2

Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quǽrite illum, quóniam invenítur ab his, qui non tentant illum, se autem maniféstat eis, qui fidem habent in illum.

Spera in Dómino et fac bonitátem.

Et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus.

Ad Nonam

Lectio brevis

Hebr 12, 1b-2

Deponéntes omne pondus et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera throni Dei sedet.

Sperávit ánima mea in Dómino.

Sustínuit ánima mea in verbo eius.

Oratio

Da nobis orántibus, quǽsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus.

Ad Vesperas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Tempore Paschali: Suscéptor meus et liberátor meus Dóminus, allelúia.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Tempore Paschali: Grátias Deo, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum, allelúia.

Lectio brevis

Cf. Col 1, 23

Permanéte in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est.

Preces

Christum, lumen géntium et gáudium ómnium vivéntium, læta devotióne rogémus:

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Lux indefíciens et Verbum Patris, qui ad omnes hómines salvándos venísti,

dírige catechúmenos Ecclésiæ tuæ, ut in te illuminéntur.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Iniquitátes nostras, Dómine, ne consíderes,

quia apud te propitiátio est.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Qui voluísti ut hómines ingénio suo secréta naturália investigárent ad mundum regéndum,

da ut sciéntia et artes ad glóriam tuam et ómnium felicitátem dirigántur.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Eos tuére, qui servítio fratrum suórum in mundo sese mancipavérunt,

ut líbere et sine detriménto opus suum perfícere váleant.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Dómine, qui áperis et nemo claudit,

educ in lumen tuum defúnctos qui in spe resurrectiónis dormiérunt.

Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Nostris propitiáre, Dómine, supplicatiónibus vespertínis, et præsta, ut Fílii tui vestígia sequéntes, in patiéntia fructum bonórum óperum afferámus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.