FERIA QUARTA, Hebd. IV

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Tempore Paschali: Exaltáre super omnes cælos, Deus, allelúia.

Ant. 2Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Tempore Paschali: Dóminus germinávit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus, allelúia.

Ant. 3Laudábo Deum meum in vita mea.

Tempore Paschali: Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, Allelúia.

Lectio brevis

Deut 4, 39-40a

Scito hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie.

Preces

Christus, splendor patérnæ glóriæ, verbo suo nos illúminat. Eum amánter invocémus dicéntes:

Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Benedíctus es, auctor fídei nostræ et consummátor,

qui de ténebris vocásti nos in admirábile lumen tuum.

Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Qui cæcórum óculos aperuísti, et surdos fecísti audíre,

ádiuva incredulitátem nostram.

Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Dómine, in dilectióne tua iúgiter maneámus,

ne ab ínvicem separémur.

Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Da nobis in tentatióne resístere, in tribulatióne sustinére,

et in prósperis grátias ágere.

Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Pater noster.

Oratio

Memoráre, Dómine, testaménti tui sancti, quod sanguis Agni novo fœ́dere consecrávit, ut pópulus tuus et remissiónem obtíneat peccatórum, et ad redemptiónis indesinénter profíciat increméntum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Clamávi ad te, Dómine; in verba tua supersperávi.

Ant. 2 Dóminus scit cogitatiónes hóminum quóniam vanæ sunt.

Ant. 3 Factus est mihi Dóminus in præsídium et in adiutórium spei meæ.

Ad Tertiam

Lectio brevis

1 Cor 10, 24. 31

Nemo, quod suum est, quærat, sed quod alteríus. Sive ergo manducátis sive bíbitis sive áliud quid fácitis, ómnia in glóriam Dei fácite.

Bonum est confitéri Dómino.

Et psállere nómini tuo, Altíssime.

Oratio

Dómine, Pater sancte, Deus fidélis, qui promíssum Spíritum misísti, ut hómines per peccátum dispérsos congregáres, fac nos in mundo unitátis pacísque múnera confovére.

Ad Sextam

Lectio brevis

Col 3, 17

Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

Tibi, Dómine, sacrificábo hóstiam laudis.

Et nomen Dómini invocábo.

Oratio

Omnípotens et miséricors Deus, qui nos die média respiráre concédis, quos cœ́pimus propítius intuére labóres, et, sanans quæ delíquimus, fac eos ad finem tibi plácitum perveníre.

Ad Nonam

Lectio brevis

Col 3, 23-24

Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.

Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei.

Tu es qui détines sortem meam.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui manus tuas in cruce ad salvándos hómines extendísti, concéde, ut actus nostri tibi reddántur accépti, et opus tuæ redemptiónis in mundo váleant declaráre.

Ad Vesperas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Tempore Paschali: Nox sicut dies illuminábitur, allelúia.

Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

Tempore Paschali: Ego cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúia.

Lectio brevis

1 Io 2, 3-6

In hoc cognóscimus quóniam nóvimus Christum: si mandáta eius servémus. Qui dicit: «Novi eum», et mandáta eius non servat, mendax est, et in isto véritas non est; qui autem servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.

Preces

Ætérno Patri, cuius misericórdia in pópulum suum magnificáta est usque ad cælos, exsultántibus córdibus acclamémus:

Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Dómine, qui misísti Fílium tuum non ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum

da ut mors eius gloriósa in nobis fructum suum áfferat copiósum.

Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Qui sacerdótes tuos minístros Christi et tuórum constituísti mysteriórum dispensatóres,

ipsis concéde cor fidéle, sciéntiam et caritátem.

Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Quos vocásti ad castitátem propter regnum cælórum,

fac ut intemeráta fidelitáte Fílium tuum sequántur.

Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Qui hóminem ab inítio másculum et féminam creásti,

omnes serva famílias in amóre sincéro.

Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Qui, per Christi oblatiónem, hóminum peccáta abstulísti,

ómnibus defúnctis remissiónem tríbue peccatórum.

Læténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Recordáre, Dómine, misericórdiæ tuæ, ut qui esuriéntes bonis cæléstibus implére dignáris, indigéntiæ nostræ tríbuas tuis abundáre divítiis.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.