SABBATO, Hebd. IV

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Tempore Paschali: Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Tempore Paschali: Effúndam super vos aquam mundam, allelúia.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Tempore Paschali: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei, allelúia.

Lectio brevis

2 Petr 3, 13-15a

Novos cælos et terram novam secúndum promíssum Dómini exspectámus, in quibus iustítia hábitat. Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes satágite immaculáti et invioláti ei inveníri in pace et Dómini nostri longanimitátem salútem arbitrámini.

Preces

Adorémus Deum, qui per Fílium suum spem mundo et vitam dedit, et humíliter deprecémur:

Dómine, audi nos.

Dómine, Pater ómnium, qui nos ad princípium huius diéi perveníre fecísti,

ad laudem glóriæ tuæ fac nos cum Christo vívere.

Dómine, audi nos.

Fidem, spem et caritátem tuam, quæ córdibus nostris infudísti,

in nobis semper manére concéde.

Dómine, audi nos.

Ad te, semper, Dómine, óculi nostri levéntur,

ut tibi vocánti alácriter respondeámus.

Dómine, audi nos.

Ab insídiis nos et illécebris iniquitátis avérte,

et gressus nostros ab omni offensióne defénde.

Dómine, audi nos.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens ætérne Deus, qui splendor es veri lúminis et dies perpétuus, te, matutíni témporis redeúnte círculo, deprecámur, ut nostras quoque mentes, vitiórum nocte discússa, advéntus tui fulgor illústret.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Fiat manus tua ut ádiuvet me, quóniam mandáta tua elégi.

Ant. 2 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi.

Ant. 3 Vidi Ierúsalem novam, sicut sponsam ornátam viro suo.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Dan 6, 27b-28a

Deus noster est Deus vivens et pérmanens in sǽcula, et regnum eius non dissipábitur, et potéstas eius usque in ætérnum; ipse liberátor atque salvátor et fáciens signa et mirabília in cælo et in terra.

Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus.

Exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.

Oratio

Dómine Deus, Pater omnípotens, nobis maiestáti tuæ subiéctis Sancti Spíritus lumen infúnde, ut ab omni hoste secúri, in tua iúgiter laude lætémur.

Ad Sextam

Lectio brevis

Rom 15, 5-7

Deus patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Christum Iesum, ut unánimes uno ore glorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Iesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos, in glóriam Dei.

Beneplácitum est Dómino in pópulo suo.

Et honorábit mansuétos in salútem.

Oratio

Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre.

Ad Nonam

Lectio brevis

Phil 4, 8. 9b

Fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; et Deus pacis erit vobíscum.

Exaltábo te, Deus meus rex.

Et benedícam nómini tuo in sǽculum sǽculi.

Oratio

Exáudi nos, Dómine, et præsta pacem, quam pétimus, consummátam, ut cunctis diébus vitæ nostræ tibi cum iucunditáte vacántes, beáta María Vírgine intercedénte, ad te secúri perveníre mereámur.