FERIA SECUNDA, Hebd. IV

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Tempore Paschali: Sit splendor Dómini Dei nostri super nos, allelúia.

Ant. 2Laus Dómini ab extrémis terræ.

Tempore Paschali: Ponam ténebras coram eis in lucem, allelúia.

Ant. 3Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

Tempore Paschali: Omnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, allelúia.

Lectio brevis

Iudt 8, 25-26a. 27

Grátias agámus Dómino Deo nostro, qui temptat nos sicut et patres nostros. Mémores estóte quanta fécerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob. Quia non sicut illos combússit in inquisitiónem cordis illórum et in nos non ultus est, sed in monitiónem flagéllat Dóminus appropinquántes sibi.

Preces

Christum, qui exáudit et salvos facit sperántes in se, precémur acclamántes:

Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Grátias ágimus tibi, qui dives es in misericórdia,

propter nímiam caritátem, qua dilexísti nos.

Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Qui omni témpore in mundo cum Patre operáris,

nova fac ómnia per Spíritus Sancti virtútem.

Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Aperi óculos nostros et fratrum nostrórum,

ut videámus hódie mirabília tua.

Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Qui nos hódie ad tuum servítium vocas,

nos erga fratres multifórmis grátiæ tuæ fac minístros.

Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui custodiéndam colendámque terram homínibus commisísti, ac solem fecísti eórum úsui deservíre, concéde nos hódie in tuam glóriam et proximórum bonum, te donánte, fidéliter operári.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Ant. 2 Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Ant. 3 Clamávi, et Dóminus exaudívit me.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Lev 20, 26

Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei.

Beáta gens, cuius Dóminus est Deus.

Pópulus quem elégit in hereditátem sibi.

Oratio

Deus, Pater óptime, qui labórem homínibus ita dedísti, ut mútua semper arte ad altióra profícerent, præsta, quǽsumus, sic nos iúgiter operári, ut filiórum in te spíritu et fratérna in omnes caritáte vivámus.

Ad Sextam

Lectio brevis

Sap 15, 1. 3

Tu, Deus noster, suávis et verus es, pátiens et in misericórdia dispónens ómnia. Nosse te consummáta iustítia est, et scire virtútem tuam radix est immortalitátis.

Tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors.

Pátiens, et multæ misericórdiæ et veritátis.

Oratio

Deus, qui messis ac víneæ dóminus es et custos, quique offícia tríbuis et iusta stipéndia meritórum, fac nos diéi pondus ita portáre, ut nihil umquam de tuis plácitis conquerámur.

Ad Nonam

Lectio brevis

Bar 4, 21-22

Confídite, fílii, clamáte ad Deum, et erípiet vos de dominatióne, de manu inimicórum. Ego enim sperávi ab Ætérno salútem vestram; et venit mihi gáudium a Sancto, super misericórdia, quæ véniet vobis cito ab Ætérno, salutári vestro.

Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine.

Et misericordiárum tuárum quæ a sǽculo sunt.

Oratio

Deus, qui nos ádvocas illa hora, qua ad templum ascendébant Apóstoli, præsta, ut orátio, quam in nómine Iesu sincéra tibi mente persólvimus, ómnibus nomen illud invocántibus salútem eius váleat impetráre.

Ad Vesperas

PSALMÓDIA

Ant. 1Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Tempore Paschali: Si quis in Christo, nova creatúra, allelúia.

Ant. 2Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens.

Tempore Paschali: Nos diligámus Deum, quóniam ipse prior diléxit nos, allelúia.

Lectio brevis

1 Th 3, 12-13

Vos Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius.

Preces

Iesum, qui sperántes in se non derelínquit, húmili deprecatióne rogémus:

Deus noster, exáudi nos.

Illuminátor noster, Christe Dómine, Ecclésiam tuam illústra lúmine tuo,

ut géntibus prǽdicet te, magnum pietátis sacraméntum, manifestátum in carne.

Deus noster, exáudi nos.

Sacerdótes et minístros Ecclésiæ tuæ serva,

ut, cum áliis prædicáverint, ipsi fidéles in tuo servítio inveniántur.

Deus noster, exáudi nos.

Qui pacem mundo præstitísti per sánguinem tuum,

discórdiæ peccátum et belli flagéllum avérte.

Deus noster, exáudi nos.

Grátiæ tuæ cópia coniugátis auxiliáre,

quo perféctius signíficent Ecclésiæ tuæ mystérium.

Deus noster, exáudi nos.

Omnibus concéde defúnctis véniam peccatórum,

ut per misericórdiam tuam inter sanctos respírent.

Deus noster, exáudi nos.

Pater noster.

Oratio

Mane nobíscum, Dómine Iesu, quóniam advesperáscit, et nos cómitans in via, réfove corda, spem éxcita miserátus, ut te in Scriptúris et in fractióne panis cum nostris frátribus agnoscámus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.