FERIA SEXTA, Hebd. IV

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Tempore Paschali: Christus se trádidit pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo, allelúia.

Ant. 2 Lætáre, Ierúsalem, quia per te omnes congregabúntur ad Dóminum.

Tempore Paschali: Ierúsalem, cívitas Dei, luce spléndida fulgébis, allelúia.

Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui emíttit elóquium suum terræ.

Tempore Paschali: Vidi Ierúsalem novam, descendéntem de cælo, allelúia.

Lectio brevis

Gal 2, 19b-20

Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.

Preces

Fidúciam habéntes in Deum, qui sollícitus est ómnium, quos creávit et redémit per Fílium suum, oratiónem nostram innovémus:

Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.

Deus misericórdiæ, gressus nostros in sanctitáte cordis dírige,

ut, quæ sunt vera, iusta et amabília, cogitémus.

Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.

Ne derelínquas nos in perpétuum propter nomen tuum,

ne díssipes, Dómine, testaméntum tuum.

Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.

In ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur,

quóniam non est confúsio confidéntibus in te.

Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.

Qui nos in Christo ad munus prophéticum vocásti,

da nos tuas annuntiáre virtútes.

Confírma, quod operátus es in nobis, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Grátiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, supplícibus tuis tríbue largitátem, ut mandáta tua, te operánte, sectántes, consolatiónem vitæ præséntis accípiant, et futúra gáudia comprehéndant.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Pax multa diligéntibus legem tuam, Dómine.

Ant. 2 Multitúdinis credéntium erat cor unum et ánima una.

Ant. 3 Custódi me de manu peccatóris, Dómine, virtus salútis meæ.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Rom 12, 17a. 19b-20b. 21

Nulli malum pro malo reddéntes; scriptum est enim: Mihi vindícta, ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Misericórdia Dómini ab ætérno et usque in ætérnum.

Et iustítia illíus in eos qui servant testaméntum eius.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora tértia ad crucis pœnam ductus es pro mundi salúte, te súpplices exorámus, ut et de prætéritis malis semper apud te véniam impetrémus, et de futúris iúgiter habeámus custódiam.

Ad Sextam

Lectio brevis

1 Io 3, 16

In hoc nóvimus caritátem, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Confitémini Dómino quóniam bonus.

Quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur.

Ad Nonam

Lectio brevis

1 Io 4, 9-11

In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.

Protéctor noster áspice, Deus.

Et réspice in fáciem Christi tui.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui pæniténtem latrónem de patíbulo crucis in regnum tuum transíre fecísti, peccáta nostra confiténtes te cum fidúcia deprecámur, ut post mortem nos fácias paradísi portas introíre gaudéntes.

Ad Vesperas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam tibi, Dómine, et mirabília tua narrábo.

Tempore Paschali: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, allelúia.

Ant. 2 Oculi ómnium in te sperant, Dómine, prope es ómnibus invocántibus te.

Tempore Paschali: Regi sæculórum, immortáli et invisíbili, omnis honor et glória, allelúia.

Lectio brevis

Rom 8, 1-2

Nihil nunc damnatiónis est his, qui sunt in Christo Iesu; lex enim Spíritus vitæ in Christo Iesu liberávit te a lege peccáti et mortis.

Preces

Christum, in quem sperant qui novérunt nomen eius, fidénter acclamántes rogémus:

Kýrie, eléison.

Da, Christe, ut humána fragílitas, quæ per se proclívis est ad lapsum,

per te semper firmétur.

Kýrie, eléison.

Quæ per se prona est ad offénsam,

per te semper reparétur ad véniam.

Kýrie, eléison.

Qui culpa offénderis et pæniténtia placáris,

flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.

Kýrie, eléison.

Qui mulíeris pæniténtis remisísti peccáta, et ovem errántem in úmeros tuos imposuísti,

ne avértas misericórdiam tuam a nobis.

Kýrie, eléison.

Omnes, qui in te, cum in terris dégerent, speravérunt,

ad cæli portas admítte, quas crucis tuæ mérito reserásti.

Kýrie, eléison.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens et miséricors Deus, qui Christum tuum pati pro totíus mundi salúte voluísti, concéde plebi tuæ, ut in hóstiam vivam tibi conténdat offérri, et amóris tui váleat plenitúdine satiári.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.