FERIA QUINTA, Hebd. III

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Tempore Paschali: Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine venit, et merces eius cum eo.

Tempore Paschali: Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Tempore Paschali: Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

Lectio brevis

1 Petr 4, 10-11

Unusquísque, sicut accépit donatiónem, in altérutrum illam administrántes sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam largítur Deus, ut in ómnibus glorificétur Deus per Iesum Christum.

Preces

Grátias agámus Deo Patri, qui amóre suo dedúcit et nutrit pópulum suum, lætíque clamémus:

Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

Pater clementíssime, de tuo nos te laudámus amóre,

quia nos mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti.

Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

In huius diéi princípio serviéndi tibi stúdium córdibus nostris infúnde,

ut cogitatiónes et actiónes nostræ te semper gloríficent.

Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

Ab omni desidério malo corda nostra purífica,

ut tuæ voluntáti simus semper inténti.

Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

Fratrum omniúmque necessitátibus corda résera nostra,

ne fratérna nostra dilectióne privéntur.

Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens ætérne Deus, pópulos, qui in umbra mortis sedent, lúmine tuæ claritátis illústra, qua visitávit nos Oriens ex alto, Iesus Christus Dóminus noster.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.

Ant. 2 Adiuva nos, Deus salutáris nostri, et propítius esto peccátis nostris.

Ant. 3 Deus virtútum, réspice de cælo, et vísita víneam istam.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Sap 19, 22

In ómnibus magnificásti pópulum tuum, Dómine, et honorásti et non despexísti, in omni témpore et omni loco assístens eis.

Tu es Deus qui facis mirabília.

Notam fecísti in pópulis virtútem tuam.

Ad Sextam

Lectio brevis

Deut 4, 7

Quæ est enim ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Dóminus Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris?

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum.

Et deprecatiónem eórum exáudiet.

Ad Nonam

Lectio brevis

Est 10, 3f

Gens Israel, sunt illi, qui clamavérunt ad Dóminum; et salvum fecit Dóminus pópulum suum liberavítque nos de ómnibus malis et fecit signa magna atque porténta, quæ non sunt facta inter gentes.

Confitébor tibi, Dómine, quóniam exaudísti me.

Et factus es mihi in salútem.

Ad Vesperas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Sancti tui exsúltent, Dómine, intrántes in tabernáculum tuum.

Tempore Paschali: Dedit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, allelúia.

Ant. 2 Elégit Dóminus Sion in habitatiónem sibi.

Tempore Paschali: Iesus Christus solus potens, rex regum et Dóminus dominántium, allelúia.

Lectio brevis

1 Petr 3, 8-9

Omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

Preces

Christum, pastórem, adiutórem et consolatórem pópuli sui, devótis méntibus deprecémur:

Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Benedíctus es, Dómine, qui nos ad tuam sanctam Ecclésiam vocáre dignátus es:

in ea iúgiter nos consérva.

Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Tu, qui sollicitúdinem ómnium ecclesiárum Papæ nostro N. tradidísti,

fidem indeficiéntem, spem vivam, atténtam illi tríbue caritátem.

Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Da peccatóribus conversiónem lapsísque virtútem:

ómnibus pæniténtiam et salútem concéde.

Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Tu, qui in regióne aliéna habitáre voluísti,

meménto illórum, qui procul a família et pátria degunt.

Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Omnibus defúnctis, qui in te speravérunt,

pacem tríbue sempitérnam.

Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Pater noster.

Oratio

Grátias tibi, Dómine, transácto diéi cursu deférimus, tuámque misericórdiam súpplices implorámus, ut, quæ per fragilitátem carnis contráximus, benígnus ignóscas.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.