FERIA SECUNDA, Hebd. III

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine.

Tempore Paschali: Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

Ant. 2 Veníte, et ascendámus ad montem Dómini.

Tempore Paschali: Eleváta est domus Dómini, et fluent ad eam omnes gentes, allelúia.

Ant. 3 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius.

Tempore Paschali: Dícite in géntibus: Dóminus regnávit, allelúia.

Lectio brevis

Iac 2, 12-13

Sic loquímini et sic fácite sicut per legem libertátis iudicándi. Iudícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam; superexúltat misericórdia iudício.

Preces

Deum, qui hómines in mundo pósuit, ut concórditer ad suam glóriam opus fíeret ab illis, eníxe rogémus:

Fac nos te glorificáre, Dómine.

Creátor universórum Deus, benedícimus tibi,

qui nobis mundi bona dedísti vitámque nostram hucúsque servásti.

Fac nos te glorificáre, Dómine.

Réspice nos, qui labórem cotidiánum suscípimus,

et óperis tui partícipes nos tua voluntáti confórma.

Fac nos te glorificáre, Dómine.

Opus nostrum hodiérnum sic redde nostris frátribus fructuósum,

ut cum eis et pro eis terrénam civitátem, quæ tibi pláceat ædificémus.

Fac nos te glorificáre, Dómine.

Nobis et ómnibus, quibus hódie occurrémus, adésto,

gáudium largíre et pacem.

Fac nos te glorificáre, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua et in opéribus mandatórum tuórum, ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Mandáta tua exquisívi, Dómine; in ipsis vivificásti me.

Ant. 2 Dómine, spes mea a iuventúte mea.

Ant. 3 Usque in senéctam, Deus, ne derelínquas me.

Ad Tertiam

Lectio brevis

2 Cor 13, 11

Fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum.

Oculi Dómini super iustos.

Et aures eius in clamórem eórum.

Ad Sextam

Lectio brevis

Rom 6, 22

Nunc liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam!

Deus, tu convérsus vivificábis nos.

Et plebs tua lætábitur in te.

Ad Nonam

Lectio brevis

Col 1, 21-22

Vos, cum essétis aliquándo alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, nunc autem reconciliávit Deus in córpore carnis Christi per mortem exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.

Psállite Dómino, sancti eius.

Et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Ad Vesperas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

PSALMÓDIA

Ant. 1 Oculi nostri semper ad Dóminum, donec misereátur nostri.

Tempore Paschali: Erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam, allelúia.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Tempore Paschali: Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus, allelúia.

Lectio brevis

Iac 4, 11-12

Nolíte detráhere altérutrum, fratres; qui détrahit fratri aut qui iúdicat fratrem suum, détrahit legi et iúdicat legem; si autem iúdicas legem, non es factor legis sed iudex. Unus est legislátor et iudex, qui potest salváre et pérdere; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Preces

Christus omnes hómines ad salútem vult perdúcere. Ideo eum sincéro ánimi afféctu exorémus:

Trahe ómnia ad te, Dómine.

Benedíctus es, Dómine, qui redemísti nos per pretiósum sánguinem tuum a servitúte peccáti;

libertátem glóriæ nobis tríbue filiórum.

Trahe ómnia ad te, Dómine.

Grátiam tuam concéde antístiti nostro N. et ómnibus Ecclésiæ epíscopis,

ut mystéria tua læto spíritus fervóre minístrent.

Trahe ómnia ad te, Dómine.

Da ómnibus, qui veritátem investígant, ut eam quæréndo invéniant,

et inveniéndo semper requírant.

Trahe ómnia ad te, Dómine.

Adésto, Dómine, órphanis, víduis et ómnibus derelíctis,

ut propínquum te séntiant tibíque magis adhǽreant.

Trahe ómnia ad te, Dómine.

Defúnctos fratres in cæléstem civitátem benígnus accípias,

in qua cum Patre et Spíritu Sancto eris ómnia in ómnibus.

Trahe ómnia ad te, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui lumen indefíciens mérito prædicáris, nobis, ad hanc horam addúctis, et ténebras, quǽsumus, illumináre, et delícta dignáre propitiátus ignóscere.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.