FERIA SEXTA, Hebd. III

Ad Laudes matutinas

PSALMÓDIA

Ant. 1Tibi soli peccávi, Dómine; miserére mei.

Tempore Paschali: Amplius lava me, Dómine, ab iniustítia mea, allelúia.

Ant. 2Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Tempore Paschali: Christus peccáta nostra pértulit in córpore suo super lignum, allelúia.

Ant. 3Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.

Tempore Paschali: Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne, allelúia.

Lectio brevis

2 Cor 12, 9b-10

Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.

Preces

Ad Christum óculos levémus, qui pro pópulo suo natus et mórtuus est ac resurréxit. Itaque eum fidénter deprecémur:

Salva, Dómine, quos tuo sánguine redemísti.

Benedíctus es, Iesu hóminum salvátor, qui passiónem et crucem pro nobis subíre non dubitásti,

et sánguine tuo pretióso nos redemísti.

Salva, Dómine, quos tuo sánguine redemísti.

Qui promisísti te aquam esse datúrum saliéntem in vitam ætérnam,

Spíritum tuum effúnde super omnes hómines.

Salva, Dómine, quos tuo sánguine redemísti.

Qui discípulos misísti ad Evangélium géntibus prædicándum,

eos ádiuva, ut victóriam tuæ crucis exténdant.

Salva, Dómine, quos tuo sánguine redemísti.

Infírmis et míseris quos cruci tuæ sociásti,

virtútem et patiéntiam concéde.

Salva, Dómine, quos tuo sánguine redemísti.

Pater noster.

Oratio

Illábere sénsibus nostris, omnípotens Pater, ut in præceptórum tuórum lúmine gradiéntes, te ducem semper sequámur et príncipem.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Vídimus eum despéctum, virum dolórum, et sciéntem infirmitátem.

Ant. 2 Dividéntes vestiménta Iesu, misérunt sortem.

Ant. 3 Adorábunt in conspéctu Dómini univérsæ famíliæ géntium.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Rom 1, 16b-17

Virtus Dei est in salútem omni credénti. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.

In Dómino lætábitur cor nostrum.

Et in nómine sancto eius sperávimus.

Ad Sextam

Lectio brevis

Rom 3, 21-22a

Nunc sine lege iustítia Dei manifestáta est, testificáta a Lege et Prophétis, iustítia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt.

Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda.

Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Ad Nonam

Lectio brevis

Eph 2, 8-9

Grátia estis salváti per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex opéribus, ut ne quis gloriétur.

Cognoscátur, Dómine, in terra via tua.

In ómnibus géntibus salutáre tuum.

Ad Vesperas

PSALMÓDIA

Ant. 1Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Tempore Paschali: Ego Dóminus salvans te et redémptor tuus, allelúia.

Ant. 2Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Tempore Paschali: Benedíctum quod venit regnum patris nostri David, allelúia.

Lectio brevis

Iac 1, 2-4

Omne gáudium existimáte, fratres mei, cum in tentatiónibus váriis incidéritis, sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur; patiéntia autem opus perféctum hábeat, ut sitis perfécti et íntegri, in nullo deficiéntes.

Preces

Dóminum Iesum, quem Pater propter delícta nostra trádidit et propter iustificatiónem nostram resúrgere vóluit, deprecémur dicéntes:

Miserére pópuli tui, Dómine.

Exáudi, quǽsumus, Dómine, súpplicum preces et confiténtium tibi parce peccátis,

ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Qui per Apóstolum dixísti: «Ubi abundávit peccátum, superabundávit grátia»,

multa débita nostra lárgiter dimítte.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Multum quidem peccávimus, Dómine, sed tuam confitémur misericórdiam infinítam:

convérte nos et convertémur.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, a peccátis eius,

et beneplácitum tibi sit in ipso.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Qui latróni, te salvatórem confiténti, paradísum aperuísti,

noli defúnctis nostris cæli cláudere portas.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Dómine, sancte Pater, qui Christum Fílium tuum nostræ salútis prétium fíeri voluísti, da nobis ita vívere, ut, per societátem passiónum ipsíus, virtútem resurrectiónis cónsequi valeámus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.