FERIA TERTIA, Hebd. II

Ad Invitatorium

Dómine, lábia mea apéries.

Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Deum magnum Dóminum, veníte, adorémus.

Ad Laudes matutinas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Ætérne lucis cónditor,

lux ipse totus et dies,

noctem nec ullam séntiens

natúra lucis pérpeti,

Iam cedit pallens próximo

diéi nox advéntui,

obtúndens lumen síderum

adest et clarus lúcifer.

Iam stratis læti súrgimus

grates canéntes et tuas,

quod cæcam noctem vícerit

revéctans rursus sol diem.

Te nunc, ne carnis gáudia

blandis subrépant ǽstibus,

dolis ne cedat sǽculi

mens nostra, sancte, quǽsumus.

Ira ne rixas próvocet,

gulam ne venter íncitet,

opum pervértat ne famis,

turpis ne luxus óccupet.

Sed firma mente sóbrii,

casto manéntes córpore

totum fidéli spíritu

Christo ducámus hunc diem.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1 Emítte lucem tuam et veritátem tuam, Dómine.

Tempore Paschali: Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, allelúia.

Ant. 2 Cunctis diébus vitæ nostræ, salvos nos fac, Dómine.

Tempore Paschali: Tu, Dómine, eruísti ánimam meam, ut non períret, allelúia.

Ant. 3 Te decet hymnus, Deus, in Sion.

Tempore Paschali: Visitásti terram et inebriásti eam, allelúia.

Lectio brevis

Cf. 1 Th 5, 4-5

Vos, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehéndat; omnes enim vos fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum.

Responsorium breve

Vocem meam audi, Dómine; {*} In verba tua supersperávi.

Vocem meam audi, Dómine; {*} In verba tua supersperávi.

Prævéni dilúculo et clamávi. {*}

In verba tua supersperávi.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Vocem meam audi, Dómine; {*} In verba tua supersperávi.

Ad Benedictus, ant. De manu ómnium qui odérunt nos, salva nos, Dómine.

Preces

Salvatóri nostro benedicámus, qui sua resurrectióne mundum clarificávit, et humíliter invocémus eum dicéntes:

Salva nos, Dómine, in sémita tua.

Resurrectiónem tuam, Dómine Iesu, oratióne cólimus matutína,

spes glóriæ tuæ diem nostrum illúminet.

Salva nos, Dómine, in sémita tua.

Súscipe, Dómine, vota et propósita nostra,

tamquam diéi nostri primítias.

Salva nos, Dómine, in sémita tua.

Tríbue in dilectióne tua nos hódie profícere,

ut ómnia in nostrum omniúmque bonum cooperéntur.

Salva nos, Dómine, in sémita tua.

Da, Dómine, sic lucére lucem nostram coram homínibus,

ut vídeant ópera nostra bona et Patrem gloríficent.

Salva nos, Dómine, in sémita tua.

Pater noster.

Oratio

Dómine Iesu Christe, lux vera, qui omnes hómines illúminas ad salútem, nobis, quǽsumus, concéde virtútem, ut ante te vias pacis et iustítiæ præparémus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 In loco peregrinatiónis meæ mandáta tua servávi.

Ant. 2 Convértet Dóminus captivitátem plebis suæ, et nos lætábimur.

Ant. 3 Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.

Ad Tertiam

Lectio brevis

1 Cor 12, 4-6

Divisiónes gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.

Prope timéntes Deum salutáre ipsíus.

Ut inhábitet glória in terra nostra.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti, in nos quoque eúndem Spíritum caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus.

Ad Sextam

Lectio brevis

1 Cor 12, 12-13

Sicut corpus unum est et membra habet multa, ómnia autem membra córporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; étenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus sive Iudǽi sive Græci sive servi sive líberi, et omnes unum Spíritum potáti sumus.

Pater sancte, serva nos in nómine tuo.

Ut simus consummáti in unum.

Oratio

Deus, qui Petro salvíficum tuum super gentes consílium revelásti, éffice benígnus, ut ópera nostra tibi grata reddántur, ac tuo dilectiónis salutísque propósito te donánte desérviant.

Ad Nonam

Lectio brevis

1 Cor 12, 24b. 25-26

Deus temperávit corpus, ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra. Et sive pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra; sive glorificátur unum membrum, congáudent ómnia membra.

Dómine Deus noster, cóngrega nos de natiónibus.

Ut confiteámur nómini sancto tuo.

Oratio

Deus, qui Cornélio centurióni ángelum tuum misísti, ut viam ei salútis osténderet, da nobis, quǽsumus, in salvatiónem ómnium libéntius operári, ut una cum eis, in Ecclésia tua, ad te perveníre possímus.

Ad Vesperas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

HYMNUS

Sator princépsque témporum,

clarum diem labóribus

noctémque qui sopóribus

fixo distínguis órdine,

Mentem tu castam dírige,

obscúra ne siléntia

ad dira cordis vúlnera

telis patéscant ínvidi.

Vacent ardóre péctora,

faces nec ullas pérferant,

quæ nostr{i}o{/i} hæréntes sénsui

mentis vigórem sáucient.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

Cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Tempore Paschali: Quæ sursum sunt quǽrite, non quæ super terram, allelúia.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

Tempore Paschali: Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

Tempore Paschali: Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.

Lectio brevis

Rom 3, 23-25a

Omnes peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem, quæ est in Christo Iesu; quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus ad ostensiónem iustítiæ suæ.

Responsorium breve

Adimplébis me lætítia {*} Cum vultu tuo, Dómine.

Adimplébis me lætítia {*} Cum vultu tuo, Dómine.

Delectatiónes in déxtera tua usque in finem. {*}

Cum vultu tuo, Dómine.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Adimplébis me lætítia {*} Cum vultu tuo, Dómine.

Ad Magnificat, ant. Fac nobíscum, Dómine, magna, quia potens es, et sanctum nomen tuum.

Preces

Christum, pastórem et epíscopum animárum nostrárum, laudémus, qui díligit et tuétur pópulum suum. In eo spem nostram ponéntes supplicémus:

Prótege pópulum tuum, Dómine.

Prótege, Pastor ætérne, antístitem nostrum N.

et cunctos Ecclésiæ tuæ pastóres.

Prótege pópulum tuum, Dómine.

Réspice propítius eos, qui persecutiónem patiúntur,

eósque festína ab ómnibus tribulatiónibus liberáre.

Prótege pópulum tuum, Dómine.

Miserére, Dómine, ómnium egenórum,

esuriéntibus escam largíre.

Prótege pópulum tuum, Dómine.

Illúmina cœtus légibus feréndis deputátos,

ut in ómnibus sapiénti æquitáte decérnant.

Prótege pópulum tuum, Dómine.

Succúrre defúnctis, quos tuo sánguine redemísti,

tecum ad núptias intráre mereántur.

Prótege pópulum tuum, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Dómine Deus, cuius est dies et cuius est nox, concéde solem iustítiæ in nostris córdibus permanére, ut ad lucem, quam inhábitas, perveníre possímus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.