FERIA SEXTA, Hebd. II

Ad Invitatorium

Dómine, lábia mea apéries.

Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Suávis est Dóminus, benedícite nómini eius.

Ad Laudes matutinas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Deus, qui cæli lumen es

satórque lucis, qui polum

patérno fultum brácchio

præclára pandis déxtera,

Auróra stellas iam tegit

rubrum sustóllens gúrgitem,

uméctis atque flátibus

terram baptízans róribus.

Iam noctis umbra línquitur,

polum calígo déserit,

typúsque Christi, lúcifer

diem sopítum súscitat.

Dies diérum tu, Deus,

lucísque lumen ipse es,

Unum potens per ómnia,

potens in unum Trínitas.

Te nunc, Salvátor, quǽsumus

tibíque genu fléctimus,

Patrem cum Sancto Spíritu

totis laudántes vócibus. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Tempore Paschali: Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua, allelúia.

Ant. 2Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Tempore Paschali: Egréssus es, Dómine, in salútem pópuli tui, cum Christo tuo, allelúia.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Tempore Paschali: Lauda Deum tuum, Sion, qui pósuit fines tuos pacem, allelúia.

Lectio brevis

Eph 2, 13-16

Nunc in Christo Iesu vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utráque unum et médium paríetem macériæ solvit, inimicítiam, in carne sua, legem mandatórum in decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem, et reconcíliet ambos in uno córpore Deo per crucem interfíciens inimicítiam in semetípso.

Responsorium breve

Clamábo ad Dóminum altíssimum, {*} Qui benefécit mihi.

Clamábo ad Dóminum altíssimum, {*} Qui benefécit mihi.

Mittet de cælo et liberábit me. {*}

Qui benefécit mihi.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Clamábo ad Dóminum altíssimum, {*} Qui benefécit mihi.

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

Preces

Christum, qui sánguine suo per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit Patri ad emundándam consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, adorémus et sincéro corde profiteámur:

In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Diéi exórdium a tua benignitáte suscépimus,

nobis páriter vitæ novæ concéde inítium.

In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Qui ómnia creásti providúsque consérvas,

fac ut inspiciámus perénne tui vestígium in creátis.

In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Qui sánguine tuo novum et ætérnum testaméntum sanxísti,

da ut, quæ prǽcipis faciéntes, tuo fidéles fœ́deri maneámus.

In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Qui, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere effudísti,

hoc salutári flúmine áblue peccáta nostra et civitátem Dei lætífica.

In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut laudes quas nunc tibi persólvimus, in ætérnum cum sanctis tuis ubérius decantáre valeámus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.

Ant. 2 Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.

Ant. 3 Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Deut 1, 31b

Portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum, in omni via, per quam ambulástis.

Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.

Et non confúndas me ab exspectatióne mea.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora tértia ad crucis pœnam ductus es pro mundi salúte, te súpplices exorámus, ut et de prætéritis malis semper apud te véniam impetrémus, et de futúris iúgiter habeámus custódiam.

Ad Sextam

Lectio brevis

Bar 4, 28-29

Sicut fuit mens vestra, ut errarétis a Deo, convérsi decupláte stúdium quæréndi eum; qui enim indúxit in vos mala, indúcet in vos ætérnam iucunditátem cum salúte vestra.

Apud Dóminum misericórdia.

Et copiósa apud eum redémptio.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur.

Ad Nonam

Lectio brevis

Sap 1, 13-15

Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum; creávit enim, ut essent ómnia, et sanábiles sunt generatiónes orbis terrárum, et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra: iustítia enim est immortális.

Erípuit Dóminus ánimam meam de morte.

Ambulábo coram illo in regióne vivórum.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui pæniténtem latrónem de patíbulo crucis in regnum tuum transíre fecísti, peccáta nostra confiténtes te cum fidúcia deprecámur, ut post mortem nos fácias paradísi portas introíre gaudéntes.

Ad Vesperas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

HYMNUS

Horis peráctis úndecim

ruit dies in vésperum;

solvámus omnes débitum

mentis libénter cánticum.

Labor diúrnus tránsiit

quo, Christe, nos condúxeras;

da iam colónis víneæ

promíssa dona glóriæ.

Mercéde quos nunc ádvocas,

quos ad futúrum múneras,

nos in labóre ádiuva

et post labórem récrea.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Tempore Paschali: De angústiis inférni Dóminus erípuit ánimam meam, allelúia.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Tempore Paschali: Quasi pupíllam óculi sui custodívit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Tempore Paschali: Fortitúdo mea et salus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

Lectio brevis

1 Cor 2, 7-10a

Lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sǽculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum. Nobis autem revelávit Deus per Spíritum.

Responsorium breve

Christus mórtuus est pro peccátis nostris, {*} Ut nos offérret Deo.

Christus mórtuus est pro peccátis nostris, {*} Ut nos offérret Deo.

Mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu. {*}

Ut nos offérret Deo.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Christus mórtuus est pro peccátis nostris, {*} Ut nos offérret Deo.

Ad Magnificat, ant. Recordáre, Dómine, misericórdiæ tuæ, sicut locútus es ad patres nostros.

Preces

Christum Dóminum benedicámus, qui lácrimas fléntium pius et miséricors abstérsit, eúmque amánter ac supplíciter invocémus:

Miserére pópuli tui, Dómine.

Christe Dómine, qui húmiles consoláris,

pone lácrimas páuperum in conspéctu tuo.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Audi, miséricors Deus, gémitus moriéntium,

vísitet eos ángelus tuus atque confórtet.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Cognóscant éxsules cuncti providéntiam tuam,

terréstri reddántur pátriæ et in cæléstem tandem intróeant.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Qui mísere in peccáto versántur, tuo cedant amóri,

et tibi ac tuæ reconciliéntur Ecclésiæ.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Defúnctos fratres salva propítius,

ut plenam sortiántur redemptiónem tuam.

Miserére pópuli tui, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Deus, cuius ineffábilis sapiéntia in scándalo crucis mirabíliter declarátur, concéde nobis ita passiónis Fílii tui glóriam contuéri, ut in cruce ipsíus numquam cessémus fiduciáliter gloriári.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.