FERIA QUINTA, Hebd. I

Ad Invitatorium

Dómine, lábia mea apéries.

Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Veníte, adorémus Dóminum, quia ipse est Deus noster.

Ad Laudes matutinas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:

piget, pudéscit, pǽnitet,

nec teste quisquam lúmine

peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,

quæ nosmet in præceps diu

lapsos sinístris gréssibus

erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat

purósque nos præstet sibi;

nihil loquámur súbdolum,

volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,

ne lingua mendax, ne manus

oc{i}u{/i}líve peccent lúbrici,

ne noxa corpus ínquinet.

Spec{i}u{/i}látor astat désuper,

qui nos diébus ómnibus

actúsque nostros próspicit

a luce prim{i}a{/i} in vésperum.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Tempore Paschali: Exaltáre super cælos, Deus, allelúia.

Ant. 2Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Tempore Paschali: Redémit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Ant. 3Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Tempore Paschali: Hic est Deus noster in ætérnum, allelúia.

Lectio brevis

Is 66, 1-2

Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

Responsorium breve

Clamávi in toto corde meo: {*} Exáudi me, Dómine.

Clamávi in toto corde meo: {*} Exáudi me, Dómine.

Iustificatiónes tuas servábo. {*}

Exáudi me, Dómine.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Clamávi in toto corde meo: {*} Exáudi me, Dómine.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

Preces

Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus:

Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,

incépta et propósita suscípias hodiérna.

Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,

lúcifer oriáris in córdibus nostris.

Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,

ut imitatóres tui fíeri possímus.

Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.

Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Ant. 2 Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Ant. 3 Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

Ad Tertiam

Lectio brevis

Am 4, 13

Ecce formans montes et creans ventum et annúntians hómini cogitatiónem eius, fáciens auróram et ténebras et grádiens super excélsa terræ; Dóminus Deus exercítuum nomen eius.

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino.

Laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Oratio

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus.

Ad Sextam

Lectio brevis

Am 5, 8

Qui facit stellas Plíadis et Oriónem, et convértit in mane ténebras, et diem in noctem obscúrat; qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ, Dóminus nomen eius.

Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius.

Poténtia et decor in sanctuário eius.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus.

Ad Nonam

Lectio brevis

Am 9, 6

Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius.

Cæli enárrant glóriam Dei.

Et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Oratio

Da nobis orántibus, quǽsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus.

Ad Vesperas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

HYMNUS

Magnæ Deus poténtiæ,

qui ex aquis ortum genus

partim remíttis gúrgiti,

partim levas in áera,

Demérsa lymphis ímprimens,

subvécta cælis írrogans,

ut, stirpe una pródita,

divérsa répleant loca:

Largíre cunctis sérvulis,

quos mundat unda sánguinis,

nescíre lapsus críminum

nec ferre mortis tǽdium,

Ut culpa nullum déprimat,

nullum levet iactántia,

elísa mens ne cóncidat,

eláta mens ne córruat.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Tempore Paschali: Convertísti planctum meum in gáudium mihi, allelúia.

Ant. 2Beátus vir cui non imputávit Dóminus peccátum.

Tempore Paschali: Reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius, allelúia.

Ant. 3Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Tempore Paschali: Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte? allelúia.

Lectio brevis

1 Petr 1, 6-9

Exsultátis, módicum nunc si opórtet contristáti in váriis tentatiónibus, ut probátio vestræ fídei pretiósior auro, quod perit, per ignem quidem probáto, inveniátur in laudem et glóriam et honórem in revelatióne Iesu Christi. Quem cum non vidéritis dilígitis, in quem nunc non vidéntes, credéntes autem, exsultátis lætítia inenarrábili et glorificáta, reportántes finem fídei vestræ salútem animárum.

Responsorium breve

Cibávit nos Dóminus {*} Ex ádipe fruménti.

Cibávit nos Dóminus {*} Ex ádipe fruménti.

Et de petra melle saturávit nos. {*}

Ex ádipe fruménti.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Cibávit nos Dóminus {*} Ex ádipe fruménti.

Ad Magnificat, ant. Depósuit Dóminus poténtes de sede, et exaltávit húmiles.

Preces

Laudémus Deum auxílii nostri, in quo nostra spes tota résidet, eúmque invocémus devóte clamántes:

Réspice fílios tuos, Dómine.

Dómine Deus noster, qui cum pópulo tuo fœdus ætérnum pepigísti,

fac ut semper tua magnália recolámus.

Réspice fílios tuos, Dómine.

Univérsum órdinem sacerdotálem in tua pérfice caritáte,

et fidéles tuos in unitáte spíritus per vínculum pacis semper consérva.

Réspice fílios tuos, Dómine.

Civitátem terrénam fac ut semper tecum exstruámus,

ne forte in vanum labórent qui ædíficant eam.

Réspice fílios tuos, Dómine.

Mitte operários in messem tuam,

ut magnificétur nomen tuum in géntibus.

Réspice fílios tuos, Dómine.

Propínquos et benefactóres defúnctos sanctis tuis accénse,

et nos beátis aliquándo consócia.

Réspice fílios tuos, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui illúminas noctem et lumen facis post ténebras radiáre, concéde nobis, ut hanc noctem sine impediménto Sátanæ transeámus, atque matutínis horis ante conspéctum tuum tibi grátias referámus.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.