SABBATO, Hebd. I

Ad Invitatorium

Dómine, lábia mea apéries.

Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Dómini est terra et plenitúdo eius; veníte, adorémus eum.

Ad Laudes matutinas

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Auróra iam spargit polum,

terris dies illábitur,

lucis resúltat spículum:

discédat omne lúbricum.

Iam vana noctis décidant,

mentis reátus súbruat,

quicquid tenébris hórridum

nox áttulit culpæ, cadat,

Ut mane illud últimum,

quod præstolámur cérnui,

in lucem nobis éffluat,

dum hoc canóre cóncrepat.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMÓDIA

Ant. 1Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Tempore Paschali: Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, Dómine, allelúia.

Ant. 2Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Tempore Paschali: Qui vicérunt cantábant cánticum Móysis, servi Dei, et cánticum Agni, allelúia.

Ant. 3Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Tempore Paschali: Confirmáta est super nos misericórdia eius, allelúia.

Lectio brevis

2 Petr 1, 10-11

Fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

Responsorium breve

Clamávi ad te, Dómine; {*} Tu es refúgium meum.

Clamávi ad te, Dómine; {*} Tu es refúgium meum.

Pórtio mea in terra vivéntium. {*}

Tu es refúgium meum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Clamávi ad te, Dómine; {*} Tu es refúgium meum.

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

Preces

Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:

Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,

qui in baptísmate nos illustrásti.

Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,

et laudábimus nomen tuum in ómnibus.

Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,

dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.

Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,

ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.

Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Corda nostra, quǽsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem perveniámus ætérnam.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

Ad Horam mediam

PSALMÓDIA

Ant. 1 Deduc me, Dómine, in sémitam mandatórum tuórum.

Ant. 2 Inquiréntes Dóminum non defícient omni bono.

Ant. 3 Inquíre pacem et perséquere eam.

Ad Tertiam

Lectio brevis

1 Reg 8, 60-61

Sciant omnes pópuli terræ quia Dóminus ipse est Deus et non est ultra absque eo. Sit quoque cor vestrum perféctum cum Dómino Deo nostro, ut ambulétis in decrétis eius et custodiátis mandáta eius sicut et hódie.

Deus meus, sémitas tuas édoce me.

Dírige me in veritáte tua.

Oratio

Dómine Deus, Pater omnípotens, nobis maiestáti tuæ subiéctis Sancti Spíritus lumen infúnde, ut ab omni hoste secúri, in tua iúgiter laude lætémur.

Ad Sextam

Lectio brevis

Ier 17, 9-10

Dolósum est cor super ómnia et insanábile; quis cognóscet illud? Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque iuxta viam suam et iuxta fructum óperum suórum.

Ab occúltis meis munda me, Dómine.

Et a supérbia custódi servum tuum.

Oratio

Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre.

Ad Nonam

Lectio brevis

Sap 7, 27a; 8, 1

Sapiéntia Dei, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat. Attíngit a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter.

Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine.

Nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

Oratio

Exáudi nos, Dómine, et præsta pacem, quam pétimus, consummátam, ut cunctis diébus vitæ nostræ tibi cum iucunditáte vacántes, beáta María Vírgine intercedénte, ad te secúri perveníre mereámur.