TEMPUS PER ANNUM

HEBDOMADA XXXIV PER ANNUM

Ad laudes matutinas

Quid sum miser tunc dictúrus,

quem patrónum rogatúrus,

cum vix iustus sit secúrus?

Rex treméndæ maiestátis,

qui salvándos salvas gratis,

salva me, fons pietátis.

Recordáre, Iesu pie,

quod sum causa tuæ viæ,

ne me perdas illa die.

Quærens me sedísti lassus,

redemísti crucem passus;

tantus labor non sit cassus.

Iuste iudex ultiónis,

donum fac remissiónis

ante diem ratiónis.

Ingemísco tamquam reus,

culpa rubet vultus meus;

supplicánti parce, Deus.

O_tu, Deus maiestátis,

alme candor Trinitátis,

nos coniúnge cum beátis. Amen.

Ad Vesperas

Peccatrícem qui solvísti

et latrónem exaudísti,

mihi quoque spem dedísti.

Preces meæ non sunt dignæ,

sed tu, bonus, fac benígne

ne perénni cremer igne.

Inter oves locum præsta

et ab hædis me sequéstra,

státuens in parte dextra.

Confutátis maledíctis,

flammis ácribus addíctis,

voca me cum benedíctis.

Oro supplex et acclínis,

cor contrítum quasi cinis,

gere curam mei finis.

Lacrimósa dies illa,

qua resúrget ex favílla

iudicándus homo reus:

huic ergo parce, Deus.

O_tu, Deus maiestátis,

alme candor Trinitátis,

nos coniúnge cum beátis. Amen.

Ad Officium lectionis

Dies iræ, dies illa

solvet sæclum in favílla,

teste David cum Sibýlla.

Quantus tremor est futúrus,

quando iudex est ventúrus

cuncta stricte discussúrus!

Tuba mirum spargens sonum

per sepúlcra regiónum,

coget omnes ante thronum.

Mors stupébit et natúra,

cum resúrget creatúra

iudicánti responsúra.

Liber scriptus proferétur,

in quo totum continétur

unde mundus iudicétur.

Iudex ergo cum sedébit,

quicquid latet apparébit;

nil inúltum remanébit.

O_tu, Deus maiestátis,

alme candor Trinitátis,

nos coniúnge cum beátis. Amen.

ORATIO

Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant.

Ecce dedi te in lucem géntium.

Ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

{r:Ap}1, 4-6. 10. 12-18; 2, 26. 28; 3, 5b. 12. 20-21{/r}

{p}

Visio Filii hominis in sua maiestate

{v}1,4{/v}Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt, {v}5{/v}et ab Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.

Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo {v}6{/v}et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sæcula sæculórum. Amen.

{v}10{/v}Fui in spíritu in domínica die et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ. {v}12{/v}Et convérsus sum, ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum; et convérsus vidi septem candelábra áurea {v}13{/v}et in médio candelabrórum quasi Fílium hóminis, vestítum podére et præcínctum ad mamíllas zonam áuream; {v}14{/v}caput autem eius et capílli erant cándidi tamquam lana alba, tamquam nix, et óculi eius velut flamma ignis, {v}15{/v}et pedes eius símiles orichálco sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum, {v}16{/v}et habébat in déxtera manu sua stellas septem, et de ore eius gládius anceps acútus exíbat, et fácies eius, sicut sol lucet in virtúte sua.

{v}17{/v}Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus; et pósuit déxteram suam super me dicens: «Noli timére! Ego sum primus et novíssimus, {v}18{/v}et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sæcula sæculórum et hábeo claves mortis et inférni.

{v}2,26{/v}Qui vícerit et qui custodíerit usque in finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes, {v}28{/v}sicut et ego accépi a Patre meo, et dabo illi stellam matutínam.

{v}3,5b{/v}Et non delébo nomen eius de libro vitæ et confitébor nomen eius coram Patre meo et coram ángelis eius.

{v}12{/v}Fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitátis Dei mei, novæ Ierúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.

{v}20{/v}Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et cenábo cum illo et ipse mecum. {v}21{/v}Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mc 13, 26-27{/r}; {r}Ps 98, 9b{/r}

Vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cum virtúte multa et glória; et tunc mittet ángelos suos, {*} Et congregábit eléctos suos a quáttuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

Iudicábit orbem terrárum in iustítia et pópulos in æquitáte. {*} Et congregábit eléctos suos a quáttuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

Ex Libéllo Orígenis presbýteri De oratióne

(Cap. 25: PG 11, 495-499)

{p}

Adveniat regnum tuum

Si regnum Dei, iuxta verbum Dómini et Servatóris nostri, cum observatióne non venit, neque dicent: Ecce hic aut ecce illic; sed regnum Dei intra nos est, nam prope est verbum valde in ore nostro et in corde nostro: procul dúbio is qui regnum Dei adveníre precátur, de eo quod in se habet regno Dei recte orat, ut oriátur et fructus ferat et perficiátur. Nam in quólibet sanctórum Deus regnat et quílibet sanctus spiritálibus obséquitur légibus Dei, qui in ipso hábitat ut in recte administráta civitáte. Præsens ei Pater adest et conrégnat Patri Christus in illa ánima perfécta iuxta illud: Ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus.

Tunc ergo id quod in nobis est regnum Dei perpétuo procedéntibus nobis ad summum pervéniet, cum illud implétum fúerit quod Apóstolus ait, Christum subiéctis sibi ómnibus inimícis traditúrum regnum Deo et Patri, ut sit Deus ómnia in ómnibus. Propter hoc indesinénter orántes ea ánimi affectióne, quæ Verbo divína fiat, dicámus Patri nostro qui in cælis est: Sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum.

Id quoque de regno Dei percipiéndum est: sicut non est participátio iustítiæ cum iniquitáte, neque socíetas lucis ad ténebras, neque convéntio Christi ad Bélial: sic regnum Dei cum regno peccáti stare non posse.

Ergo si Deum in nobis regnáre vólumus, nullo modo regnet peccátum in nostro mortáli córpore, sed mortificémus membra nostra, quæ sunt super terram et fructificémus Spíritu; ut in nobis, quasi in spiritáli paradíso, Deus obámbulet regnétque solus in nobis cum Christo suo, qui sédeat in nobis a dextris virtútis illíus spiritális, quam optámus accípere: sedeátque donec inimíci eius omnes, qui in nobis sunt, fiant scabéllum pedum eius et evacuétur in nobis omnis principátus et potéstas et virtus.

Possunt enim hæc in unoquóque nostrum fíeri et novíssima inimíca déstrui mors; ut et in nobis Christus dicat: Ubi est, mors, stímulus tuus? Ubi est, inférne, victória tua? Iam nunc ígitur corruptíbile nostrum induátur sanctitátem et incorruptiónem; et mortále, evacuáta morte, patérnam induátur immortalitátem, ut in nobis, regnánte Deo, in regeneratiónis iam resurrectionísque bonis versémur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ap 11, 15b{/r}; {r}Ps 22, 28b-29a{/r}

Factum est regnum huius mundi Dómini nostri et Christi eius; {*} Et regnábit in sæcula sæculórum.

Adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium, quóniam Dómini est regnum. {*} Et regnábit in sæcula sæculórum.

FERIA SECUNDA

Incipit Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

{r:2Petr}1, 1-11{/r}

{p}

Hortatio de via salutis

{v}1{/v}Simon Petrus servus et apóstolus Iesu Christi his, qui coæquálem nobis sortíti sunt fidem in iustítia Dei nostri et salvatóris Iesu Christi: {v}2{/v}grátia vobis et pax multiplicétur in cognitióne Dei et Iesu Dómini nostri.

{v}3{/v}Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ ad vitam et pietátem donátæ per cognitiónem eius, qui vocávit nos própria glória et virtúte, {v}4{/v}per quæ pretiósa et máxima nobis promíssa donáta sunt, ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ, fugiéntes eam, quæ in mundo est in concupiscéntia, corruptiónem; {v}5{/v}et propter hoc ipsum curam omnem subinferéntes ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam, {v}6{/v}in sciéntia autem continéntiam, in continéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem, {v}7{/v}in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem. {v}8{/v}Hæc enim vobis, cum adsint et abúndent, non vácuos nec sine fructu vos constítuunt in Dómini nostri Iesu Christi cognitiónem; {v}9{/v}cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est et nihil procul cernens, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum. {v}10{/v}Quaprópter, fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; {v}11{/v}sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Petr 1, 3b. 4{/r}; {r}Gal 3, 27{/r}

Vocávit vos Dóminus própria glória et virtúte, máxima et pretiósa vobis promíssa donávit, {*} Ut efficiámini divínæ consórtes natúræ.

Quicúmque in Christo baptizáti estis, {*} Ut efficiámini divínæ consórtes natúræ.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 92, 1. 2. 3: PL 54, 454-455)

{p}

Quale cuiusque opus, talis est quæstus

Dicit Dóminus: Nisi abundáverit iustítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. Quómodo vero abundábit iustítia, nisi superexáltet misericórdia iudícium? Et quid tam æquum quidque tam dignum est quam ut creatúra ad imáginem et similitúdinem Dei cóndita, suum imitétur auctórem, qui reparatiónem sanctificationémque credéntium in peccatórum remissióne constítuit, ut remóta severitáte vindíctæ, omníque cessánte supplício, reus innocéntiæ redderétur, et finis críminum fíeret orígo virtútum?

In hoc potest super scribas et pharisæos christiána abundáre iustítia, non evacuándo legem, sed intellegéntiam refutándo carnálem. Unde et Dóminus ieiunándi formam discípulis tradens: Cum ieiunátis, inquit, nolíte fíeri sicut hypócritæ tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus ieiunántes. Amen dico vobis, recepérunt mercédem suam. Quam mercédem, nisi laudis humánæ? propter cuius cupiditátem, iustítiæ spécies plerúmque præténditur, et ubi nulla est cura consciéntiæ, amátur fálsitas famæ; ut iníquitas, quæ occultatióne argúitur, mendácii opinióne lætétur.

Diligénti Deum súfficit ei placére quem díligit; quia nulla maior expeténda est remunerátio, quam ipsa diléctio; sic enim cáritas ex Deo est, ut Deus ipse sit cáritas. Quo útique pius et castus ánimus ita gaudet impléri, ut nulla re extra ipsum cúpiat delectári. Veríssimum namque est quod dicit Dóminus: Ubi est thesáurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quis autem est thesáurus hóminis, nisi quædam frúctuum eius congregátio laborúmque colléctio? Quod enim quis semináverit, hoc et metet, et quale cuiúsque opus, talis est et quæstus; et ubi oblectátio fruéndi constitúitur, ibi cura cordis obstríngitur. Sed cum multa sint génera divitiárum dissimilésque matériæ gaudiórum, thesáurus cuíque est suæ cupiditátis afféctus, qui si de appetítu est terrenórum, non beátos facit sui participatióne, sed míseros.

Hi vero qui ea quæ sursum sunt sápiunt, non quæ super terram, nec peritúris inténti sunt, sed ætérnis, in illo habent incorruptíbiles recónditas facultátes, de quo dicit Prophéta: Thesáurus et salus nostra advénit, sapiéntia et disciplína et píetas a Dómino: hi sunt thesáuri iustítiæ, per quos, auxiliánte Dei grátia, étiam terréna bona in cæléstia transferúntur, dum multi divítiis, aut iuste sibi relíctis aut áliter acquisítis, ad instruméntum pietátis utúntur. Cumque ad sustentatiónem páuperum, quæ possunt exuberáre distríbuunt, cóngregant sibi inamissíbiles facultátes; ut quod abdidérunt eleemósynis, nullis possit subiacére dispéndiis; et digne ibi hábeant cor, ubi habent thesáurum suum; quia tales divítias suas beatíssimum est exercére ut crescant, et non timére ne péreant.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 6, 9-10a. 7b{/r}

Bonum faciéntes infatigábiles, témpore enim suo metémus, non deficiéntes. {*} Ergo dum tempus habémus operémur bonum.

Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. {*} Ergo dum tempus habémus operémur bonum.

FERIA TERTIA

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

{r:2Petr}1, 12-21{/r}

{p}

Testimonium Apostolorum et prophetarum

Caríssimi: {v}12{/v}Incípiam vos semper commonére de his, et quidem sciéntes et confirmátos in præsénti veritáte. {v}13{/v}Iustum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne, {v}14{/v}certus quod velox est deposítio tabernáculi mei, secúndum quod et Dóminus noster Iesus Christus significávit mihi; {v}15{/v}dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.

{v}16{/v}Non enim captiósas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et advéntum, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis. {v}17{/v}Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce proláta ad eum huiuscémodi a magnífica glória: «Fílius meus, diléctus meus hic est, in quo ego mihi complácui»; {v}18{/v}et hanc vocem nos audívimus de cælo prolátam, cum essémus cum ipso in monte sancto. {v}19{/v}Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies illucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris, {v}20{/v}hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit; {v}21{/v}non enim voluntáte humána proláta est prophetía aliquándo, sed a Spíritu Sancto ducti locúti sunt a Deo hómines.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 1, 14{/r}; {r}2 Petr 1, 16b. 18b{/r}

Verbum caro factum est et habitávit in nobis; {*} Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre.

Speculatóres facti sumus illíus magnitúdinis, cum essémus cum ipso in monte sancto. {*} Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre.

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 35, 8-9: CCL 36, 321-323)

{p}

Ad fontem venies, ipsam lucem videbis

Nos ipsi Christiáni, in comparatióne quidem infidélium, lux iam sumus; unde dicit Apóstolus: Fuístis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut fílii lucis ambuláte. Et álibi dixit: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit; abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámus nos arma lucis; sicut in die honéste ambulémus.

Tamen quia in comparatióne illíus lucis ad quam ventúri sumus, adhuc non est étiam dies in quo sumus, audi Petrum apóstolum. Delátam dicit Dómino Christo vocem de magnífica potestáte; Tu es Fílius meus diléctus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de cælo audívimus delátam, cum essémus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi fúimus et istam vocem de cælo tunc non audívimus, ait ad nos ipse Petrus: Et habémus certiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes, sicut lucérnæ in obscúro loco, donec dies lucéscat, et lúcifer oriátur in córdibus vestris.

Quando ergo Dóminus noster Iesus Christus vénerit, et, sicut dicit étiam apóstolus Paulus, illumináverit occúlta tenebrárum et manifestáverit cogitatiónes cordis, ut laus sit unicuíque a Deo, tunc præsénte tali die lucérnæ non erunt necessáriæ: non legétur nobis prophéta, non aperiétur codex Apóstoli, non requirémus testimónium Ioánnis, non ipso indigébimus Evangélio. Ergo omnes Scriptúræ tolléntur de médio, quæ nobis in huius sæculi nocte tamquam lucérnæ accendebántur, ne in ténebris remanerémus.

Istis ómnibus sublátis, ne quasi nobis lúceant indigéntibus, et ipsis homínibus Dei, per quos hæc ministráta sunt, nobíscum lumen illud verum clarúmque vidéntibus, remótis ergo his adiuméntis, quid vidébimus? Unde pascétur mens nostra? unde obtútus ille lætábitur? unde erit illud gáudium quod nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit? quid vidébimus?

Obsecro vos, amáte mecum, cúrrite credéndo mecum; pátriam supérnam desiderémus, supérnæ pátriæ suspirémus, peregrínos nos esse hic sentiámus. Quid tunc vidébimus? Dicat nunc Evangélium: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Unde tibi ros inspérsus est, ad fontem vénies; unde rádius per oblíqua et per anfractuósa tibi ad cor tenebrósum missus est, nudam ipsam lucem vidébis, cui vidéndæ ferendæque mundáris. Dilectíssimi, Ioánnes ipse dicit, fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus; scimus quia cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

Séntio vestros afféctus attólli mecum in supérna; sed corpus quod corrúmpitur, ággravat ánimam; et déprimit terréna inhabitátio sensum multa cogitántem. Depositúrus sum et ego códicem istum, discessúri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce commúni, bene gavísi sumus, bene exsultávimus; sed cum ab ínvicem recédimus, ab illo non recedámus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ap 22, 5. 4{/r}

Nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, {*} Quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sæcula sæculórum.

Vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. {*} Quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sæcula sæculórum.

FERIA QUARTA

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

{r:2Petr}2, 1-9{/r}

{p}

Falsi doctores

Caríssimi: {v}1{/v}Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis, et eum, qui emit eos, Dominatórem negántes superdúcent sibi célerem perditiónem. {v}2{/v}Et multi sequéntur eórum luxúrias, propter quos via veritátis blasphemábitur; {v}3{/v}et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur. Quibus iudícium iam olim non cessat, et perdítio eórum non dormítat.

{v}4{/v}Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit in iudícium reservátos; {v}5{/v}et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noe iustítiæ præcónem custodívit dilúvium mundo impiórum indúcens; {v}6{/v}et civitátes Sódomæ et Gomórræ in cínerem rédigens eversióne damnávit, exémplum ponens eórum, quæ sunt ímpiis futúra; {v}7{/v}et iustum Lot oppréssum a nefandórum luxúria conversatiónis éruit: {v}8{/v}aspéctu enim et audítu iustus hábitans apud eos, diem de die ánimam iustam iníquis opéribus cruciábat. {v}9{/v}Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 7, 15; 24, 11. 24{/r}

Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, {*} Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.

Multi pseudoprophétæ surgent, et dabunt signa, et sedúcent multos. {*} Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.

Ex Homilíis sancto Macário epíscopo attribútis

(Hom. 28: PG 34, 710-711)

{p}

Væ animæ, si non habuerit Christum in se habitantem!

Quemádmodum olim Deus infénsus Iudæis trádidit Ierúsalem in spectáculum hóstibus, et domináti sunt in eos qui óderant illos, nec erat ámplius ibi festum neque oblátio, sic étiam irátus ánimæ, propter transgressiónem mandáti, trádidit eam hóstibus, qui cum sic seduxíssent eam, pénitus eam deformárunt.

Et quemádmodum domus, si cáreat dómino inhabitánte, ténebras, probrum ac contuméliam índuit, sordibúsque ac stércore replétur; sic quoque ánima destitúta Dómino suo, cum ángelis in se tripudiánte, ténebris peccáti, turpitúdine affectiónum atque omni ignomínia replétur.

Væ viæ, si nemo in ea ámbulet, nec áudiat in ea vocem hóminis! quia receptáculum est bestiárum. Væ ánimæ, si non ámbulet in ea Dóminus, atque voce sua fuget ex ea spiritáles nequítiæ béstias! Væ dómui, si non dóminus eam inhábitet! Væ terræ, si carúerit, qui exérceat eam, colóno! Væ navi, si destituátur gubernatóre, quóniam flúctibus et tempestáte maris iactáta perit! Væ ánimæ, cum verum gubernatórem Christum in se non habúerit! quóniam in acérbo tenebrárum mari degens et flúctibus affectiónum quassáta, atque a spirítibus nequam velut hiemáli tempestáte iactáta, tandem intéritum conséquitur.

Væ ánimæ, si carúerit, qui éxcolat illam diligénter, Christo, ut bonos fructus Spíritus prodúcere possit! quia, cum sit desérta, spinis ac tríbulis plena, tandem exustiónem ignis pro fructu prodúcit ac conséquitur. Væ ánimæ, si non habúerit Dóminum suum Christum in se habitántem! quia, cum sit desérta, ac fetóre affectiónum scáteat, diversórium exsístit vitiórum.

Quemádmodum enim colónum, si accíngat se ad excoléndam terram, opórtet instruménta atque induménta ad cultúram accómmoda súmere; ita Christus, rex ille cæléstis ac verus agrícola, véniens ad desolátam per vítium humanitátem, assúmpto córpore ac pro instruménto crucem portándo, excóluit ánimam desértam, et ex ea decérpsit spinas et tríbulos pravórum spirítuum, et lólia peccáti evúlsit, atque omne fenum peccatórum eius igni combússit; cumque sic exercuísset illam ligno crucis, plantávit in ea pulchérrimum hortum Spíritus, omnis géneris suavíssimum et gratíssimum fructum Deo velut Dómino producéntem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 15, 1a. 5a. 9a{/r}

Ego sum vitis vera, et vos pálmites; {*} Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.

Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. {*} Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.

FERIA QUINTA

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

{r:2Petr}2, 9-22{/r}

{p}

Denuntiatio peccatorum

Caríssimi: {v}9{/v}Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre, {v}10{/v}máxime autem eos, qui post carnem in concupiscéntia immundítiæ ámbulant dominationémque contémnunt.

Audáces, supérbi, glórias non métuunt blasphemántes, {v}11{/v}ubi ángeli fortitúdine et virtúte cum sint maióres, non portant advérsum illas coram Dómino iudícium blasphémiæ. {v}12{/v}Hi vero velut irrationabília animália naturáliter génita in captiónem et in corruptiónem, in his, quæ ignórant, blasphemántes, in corruptióne sua et corrumpéntur {v}13{/v}invíti percipiéntes mercédem iniustítiæ; voluptátem existimántes diéi delícias, coinquinatiónes et máculæ delíciis affluéntes, in voluptátibus suis luxuriántes vobíscum, {v}14{/v}óculos habéntes plenos adúlteræ et incessábiles delícti, pelliciéntes ánimas instábiles, cor exercitátum avarítiæ habéntes, maledictiónis fílii, {v}15{/v}derelinquéntes rectam viam erravérunt, secúti viam Bálaam ex Bosor, qui mercédem iniquitátis amávit, {v}16{/v}correptiónem vero hábuit suæ prævaricatiónis; subiugále mutum in hóminis voce loquens prohíbuit prophétæ insipiéntiam. {v}17{/v}Hi sunt fontes sine aqua et nébulæ túrbine exagitátæ, quibus calígo tenebrárum reservátur. {v}18{/v}Supérba enim vanitátis loquéntes pellíciunt in concupiscéntiis carnis luxúriis illos, qui páululum effúgiunt eos, qui in erróre conversántur, {v}19{/v}libertátem illis promitténtes, cum ipsi servi sint corruptiónis; a quo enim quis superátus est, huius servus est.

{v}20{/v}Si enim refugiéntes coinquinatiónes mundi in cognitióne Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi his rursus implicáti superántur, facta sunt eis posterióra deterióra prióribus. {v}21{/v}Mélius enim erat illis non cognóscere viam iustítiæ quam post agnitiónem retrórsum convérti ab eo, quod illis tráditum est, sancto mandáto. {v}22{/v}Cóntigit enim eis illud veri provérbii:

«Canis revérsus ad suum vómitum,

et sus lota in volutábro luti».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 4, 8a. 9b{/r}; {r}1 Cor 16, 13{/r}

Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, hæc cogitáte: {*} Hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.

Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, confortámini. {*} Hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthæum

(Hom. 33, 1. 2: PG 57, 389-390)

{p}

Si oves, vincimus; si lupi, vincimur

Quámdiu oves sumus, víncimus atque, etsi innúmeris circúmdati lupis, superámus; si vero lupi efficiámur, víncimur: pastóris quippe auxílio destitúimur. Non enim ille lupos, sed oves pascit; tunc autem te relínquit ac discédit, quia non sinis illum virtútem suam osténdere.

Quod autem dicit, huiúsmodi est: Ne turbémini, inquit, quod cum vos inter lupos mittam, ut oves et ut colúmbas esse iúbeam. Contrárium præstáre póteram, vosque míttere nihil passúros mali, nec ut oves lupis subícere, sed leónibus formidabilióres réddere; sed ita fíeri par est; hoc et vos splendidióres éfficit, et poténtiam meam prædicat. Hoc et Paulo dicébat: Súfficit tibi grátia mea, nam virtus mea in infirmitáte perfícitur. Ego ítaque sic vos constítui. Cum enim dicit: Ego mitto vos sicut oves, hoc subíndicat: Ne ítaque ánimo deficiátis: novi enim, novi útique vos sic ómnibus inexpugnábiles fore.

Deínde, ut quídpiam ipsi ex se proférrent, nec ómnia ex grátia proficísci videréntur neque sine causa coronári putaréntur, ait: Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ. Et quid prudéntia nostra possit, ínquiunt, in tot perículis? quómodo prudéntiam habére potérimus, tot agitáti flúctibus? Quantacúmque prudéntia sit prædita ovis, cum inter lupos sit, et tantum lupórum númerum, quid póterit perfícere? quantacúmque sit colúmbæ simplícitas, quid illi iuvábit, tot instántibus accipítribus? In his certe irrationabílibus nihil, in vobis autem multum iuvábit.

Sed videámus quam hic prudéntiam éxigat. Serpéntis, inquit. Quemádmodum ille ómnia tradit, etiámsi corpus incídi opórteat, non ádmodum repúgnat, dum caput servétur; sic et tu, inquit, excépta fide, ómnia trade: pecúnias, corpus, immo ipsam ánimam. Fides enim caput est et radix; illáque serváta, etiámsi ómnia amíseris, ómnia póstea abundántius recuperábis. Ideo non símplicem tantum nec prudéntem solum esse præcépit, sed hæc ambo míscuit, ita ut hæc virtus vere sint; prudentiámque serpéntis assúmpsit, ut ne letália vúlnera accípias; simplicitátem vero colúmbæ, ut ne lædéntes te ulciscáris neve insidiántes per vindíctam amóveas; nihil enim prodest prudéntia, nisi hoc adsit.

Ne quis putet hæc præcépta impléri non posse. Præ ómnibus enim áliis ipse novit rerum natúram: novit feróciam non ferócia, sed moderatióne restíngui.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 10, 16{/r}; {r}Io 12, 36a{/r}

Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus; {*} Estóte prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ.

Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis fiátis. {*} Estóte prudéntes sicut serpéntes et símplices sicut colúmbæ.

FERIA SEXTA

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

{r:2Petr}3, 1-18{/r}

{p}

Hortatio de exspectatione adventus Domini

{v}1{/v}Hanc vobis, caríssimi, iam secúndam scribo epístulam, in quibus éxcito vestram in commonitióne sincéram mentem, {v}2{/v}ut mémores sitis eórum, quæ prædícta sunt verbórum a sanctis prophétis, et ab apóstolis tráditi vobis præcépti Dómini et Salvatóris; {v}3{/v}hoc primum sciéntes quod vénient in novíssimis diébus in illusióne illudéntes, iuxta próprias concupiscéntias suas ambulántes, {v}4{/v}dicéntes: «Ubi est promíssio advéntus eius?». Ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ. {v}5{/v}Latet enim eos hoc voléntes quod cæli erant prius et terra de aqua et per aquam consístens Dei verbo, {v}6{/v}per quæ ille tunc mundus aqua inundátus périit; {v}7{/v}cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt igni, serváti in diem iudícii et perditiónis impiórum hóminum.

{v}8{/v}Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. {v}9{/v}Non tardat Dóminus promissiónem, sicut quidam tarditátem exístimant, sed patiénter agit in vos nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti. {v}10{/v}Advéniet autem dies Dómini ut fur, in qua cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, et terra et ópera, quæ in ea inveniéntur.

{v}11{/v}Cum hæc ómnia ita dissolvénda sint, quales opórtet esse vos in sanctis conversatiónibus et pietátibus {v}12{/v}exspectántes et properántes advéntum diéi Dei, propter quam cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent. {v}13{/v}Novos vero cælos et terram novam secúndum promíssum ipsíus exspectámus, in quibus iustítia hábitat.

{v}14{/v}Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes satágite immaculáti et invioláti ei inveníri in pace {v}15{/v}et Dómini nostri longanimitátem salútem arbitrámini, sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, {v}16{/v}sicut et in ómnibus epístulis loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant sicut et céteras Scriptúras ad suam ipsórum perditiónem.

{v}17{/v}Vos ígitur, dilécti, præsciéntes custodíte, ne iniquórum erróre simul abdúcti excidátis a própria firmitáte, {v}18{/v}créscite vero in grátia et in cognitióne Dómini nostri et Salvatóris Iesu Christi. Ipsi glória et nunc et in diem æternitátis. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 65, 17a, 18{/r}; {r}Ap 21, 5a{/r}

Ecce ego creo cælos novos et terram novam; gaudébunt in sempitérnum in his quæ ego creo: {*} Ecce nova fácio ómnia.

Ego creo Ierúsalem exsultatiónem et pópulum eius gáudium. {*} Ecce nova fácio ómnia.

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De mortalitáte

(Cap. 18. 24. 26: CSEL 3, 308. 312-314)

{p}

Pavore mortis excluso, immortalitatem cogitemus

Meminísse debémus voluntátem nos non nostram sed Dei fácere debére secúndum quod nos Dóminus cotídie iussit oráre. Quam præpósterum est quamque pervérsum, ut cum Dei voluntátem fíeri postulémus, quando évocat nos et arcéssit de hoc mundo Deus, non statim voluntátis eius império pareámus! Obnítimur et reluctámur et pervicácium more servórum ad conspéctum Dómini cum tristítia et mæróre perdúcimur exeúntes istinc necessitátis vínculo, non obséquio voluntátis; et vólumus ab eo præmiis cæléstibus honorári ad quem venímus invíti. Quid ergo orámus et pétimus ut advéniat regnum cælórum, si captívitas terréna deléctat? Quid précibus frequénter iterátis rogámus et póscimus ut accéleret dies regni, si maióra desidéria et vota potióra sunt servíre istic diábolo quam regnáre cum Christo?

Cum mundus óderit christiánum, quid amas eum, qui te odit, et non magis séqueris Christum, qui te et redémit et díligit? Ioánnes in epístola sua clamat et lóquitur et, ne carnália desidéria sectántes mundum diligámus, hortátur. Nolíte, inquit, dilígere mundum neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diléxerit mundum, non est cáritas Patris in illo; quia omne quod in mundo est, concupiscéntia carnis est et concupiscéntia oculórum et ambítio sæculi. Et mundus transíbit et concupiscéntia eius; qui autem fécerit voluntátem Dei, manet in ætérnum. Pótius, fratres dilectíssimi, mente íntegra, fide firma, virtúte robústa paráti ad omnem voluntátem Dei simus, pavóre mortis exclúso, immortalitátem quæ séquitur cogitémus. Hoc nos ostendámus esse quod crédimus.

Considerándum est, fratres dilectíssimi, et idéntidem cogitándum renuntiásse nos mundo, et tamquam hóspites et peregrínos hic ínterim dégere. Amplectámur diem qui assígnat síngulos domicílio suo, qui nos istinc eréptos et láqueis sæculáribus exsolútos paradíso restítuit et regno. Quis non péregre constitútus próperet in pátriam régredi? Pátriam nos nostram paradísum computámus; magnus illic nos carórum númerus exspéctat, paréntum, fratrum, filiórum frequens nos et copiósa turba desíderat, iam de sua incolumitáte secúra, adhuc de nostra salúte sollícita. Ad horum conspéctum et compléxum veníre quanta et illis et nobis in commúne lætítia est, qualis illic cæléstium regnórum volúptas sine timóre moriéndi et cum æternitáte vivéndi quam summa et perpétua felícitas!

Illic Apostolórum gloriósus chorus, illic prophetárum exsultántium númerus, illic mártyrum innumerábilis pópulus ob certáminis et passiónis glóriam et victóriam coronátus; triumphántes vírgines, quæ concupiscéntiam carnis et córporis continéntiæ róbore subegérunt; remuneráti misericórdes, qui aliméntis et largitiónibus páuperum iustítiæ ópera fecérunt, qui domínica præcépta servántes ad cæléstes thesáuros terréna patrimónia transtulérunt. Ad hos, fratres dilectíssimi, ávida cupiditáte properémus. Hanc cogitatiónem nostram Deus vídeat, hoc propósitum mentis et fídei Christus aspíciat, datúrus eis caritátis suæ amplióra præmia quorum circa se fúerint desidéria maióra.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 3, 20-21a{/r}; {r}Col 3, 4{/r}

Noster municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Iesum Christum, {*} Qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ.

Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. {*} Qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ.

SABBATO

De Epístola beáti Iudæ apóstoli

{r:Iud}1-8. 12-13. 17-25{/r}

{p}

Denuntiatio impiorum et hortatio ad fideles

{v}1{/v}Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacóbi, his qui sunt vocáti, in Deo Patre dilécti et Christo Iesu conserváti: {v}2{/v}misericórdia vobis et pax et cáritas adimpleátur.

{v}3{/v}Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni nostra salúte necésse hábui scríbere vobis, déprecans certáre pro semel trádita sanctis fide. {v}4{/v}Subintroiérunt enim quidam hómines, qui olim præscrípti sunt in hoc iudícium, ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam et solum Dominatórem et Dóminum nostrum Iesum Christum negántes.

{v}5{/v}Commonére autem vos volo, sciéntes vos ómnia, quóniam Dóminus semel pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit; {v}6{/v}ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in iudícium magni diéi vínculis ætérnis sub calígine reservávit. {v}7{/v}Sicut Sódoma et Gomórra et finítimæ civitátes, símili modo exfornicátæ et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes.

{v}8{/v}Simíliter vero et hi somniántes carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, glórias autem blasphémant.

{v}12{/v}Hi sunt in ágapis vestris máculæ convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferúntur, árbores autumnáles infructuósæ bis mórtuæ, eradicátæ, {v}13{/v}fluctus feri maris despumántes suas confusiónes, sídera errántia, quibus procélla tenebrárum in ætérnum serváta est.

{v}17{/v}Vos autem, caríssimi, mémores estóte verbórum, quæ prædícta sunt ab apóstolis Dómini nostri Iesu Christi, {v}18{/v}quóniam dicébant vobis: «In novíssimo témpore vénient illusóres, secúndum suas concupiscéntias ambulántes impietátum». {v}19{/v}Hi sunt qui ségregant, animáles, Spíritum non habéntes.

{v}20{/v}Vos autem, caríssimi, superædificántes vosmetípsos sanctíssimæ vestræ fídei, in Spíritu Sancto orántes, {v}21{/v}ipsos vos in dilectióne Dei serváte, exspectántes misericórdiam Dómini nostri Iesu Christi in vitam ætérnam. {v}22{/v}Et his quidem miserémini disputántibus, {v}23{/v}illos vero salváte de igne, rapiéntes, áliis autem miserémini in timóre, odiéntes et eam, quæ carnális est, maculátam túnicam.

{v}24{/v}Ei autem, qui potest vos conserváre sine peccáto et constitúere ante conspéctum glóriæ suæ immaculátos in exsultatióne, {v}25{/v}soli Deo Salvatóri nostro per Iesum Christum Dóminum nostrum glória, magnificéntia, impérium et potéstas ante omne sæculum et nunc et in ómnia sæcula. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Tit 2, 12b-13{/r}; {r}Hebr 10, 24{/r}

Sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc sæculo, {*} Exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi.

Considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis et bonórum óperum. {*} Exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi.

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 256, 1. 2. 3: PL 38, 1191-1193)

{p}

Cantemus Alleluia Deo bono, qui liberat nos a malo

Hic cantémus Allelúia adhuc sollíciti, ut illic possímus aliquándo cantáre secúri. Quare hic sollíciti? Non vis ut sim sollícitus, quando lego: Numquid non tentátio est vita humána super terram? Non vis ut sim sollícitus, quando mihi adhuc dícitur: Vigiláte et oráte, ne intrétis in tentatiónem? Non vis ut sim sollícitus, ubi sic abúndat tentátio, ut nobis ipsa præscríbat orátio, quando dícimus: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris? Cotídie petitóres, cotídie debitóres. Vis ut sim secúrus, ubi cotídie peto indulgéntiam pro peccátis, adiutórium pro perículis? Cum enim díxero propter prætérita peccáta: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris, contínuo propter futúra perícula addo et adiúngo: Ne nos ínferas in tentatiónem. Quómodo est autem pópulus in bono, quando mecum clamat: Líbera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantémus Allelúia Deo bono, qui nos líberat a malo.

Etiam hic inter perícula, inter tentatiónes, et ab áliis et a nobis cantétur Allelúia. Fidélis enim Deus, qui non permíttet, inquit, vos tentári supra id quod potéstis. Ergo et hic cantémus Allelúia. Adhuc est homo reus, sed fidélis est Deus. Non ait: Non permíttet vos tentári; sed: Non permíttet vos tentári supra id quod potéstis; sed fáciet cum tentatióne étiam éxitum, ut possítis sustinére. Intrásti in tentatiónem; sed fáciet Deus étiam éxitum, ne péreas in tentatióne; ut, quómodo vas fíguli, forméris prædicatióne, coquáris tribulatióne. Sed quando intras, éxitum cógita; quia fidélis est Deus: custódiet Dóminus intróitum tuum et éxitum tuum.

Porro autem, cum factum corpus hoc immortále et incorruptíbile, quando períerit tota tentátio; quia corpus quidem mórtuum est; quare mórtuum est? propter peccátum. Spíritus autem vita est; quare? propter iustítiam. Remíttimus ergo mórtuum corpus? Non, sed audi: Si autem Spíritus eius qui suscitávit Christum a mórtuis hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis vivificábit et mortália córpora vestra. Modo enim corpus animále, tunc spiritále.

O felix illic Allelúia! o secúra! o sine adversário! ubi nemo erit inimícus, nemo perit amícus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo; sed hic a sollícitis, ibi a secúris; hic a moritúris, ibi a semper victúris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in pátria.

Modo ergo, fratres mei, cantémus, non ad delectatiónem quiétis, sed ad solácium labóris. Quómodo solent cantáre viatóres: canta, sed ámbula; labórem consoláre cantándo, pigrítiam noli amáre; canta et ámbula. Quid est, ámbula? Prófice, in bono prófice. Sunt enim, secúndum Apóstolum, quidam proficiéntes in peius. Tu, si próficis, ámbulas; sed in bono prófice, in recta fide prófice, in bonis móribus prófice; canta et ámbula.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 21, 21{/r}; {r}Tob 13, 17. 18. 11{/r}

Platéæ tuæ, Ierúsalem, sternéntur auro mundo, et cantábitur in te cánticum lætítiæ; {*} Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.

Luce spléndida fulgébis, et natiónes ex longínquo ad te vénient. {*} Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.