TEMPUS PER ANNUM

HEBDOMADA II

Ad Officium lectionis

DOMINICA

Incipit liber Deuteronómii

{r:Deut}1, 1. 6-18{/r}

{p}

Ultimi sermones Moysis in Moab

{v}1{/v}Hæc sunt verba, quæ locútus est Móyses ad omnem Israel trans Iordánem in solitúdine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Háseroth et Dízahab: {v}6{/v}«Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb dicens: “Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis: {v}7{/v}convertímini et proficiscímini et veníte ad montem Amorræórum et ad omnes vicínos eius: in Araba atque montánis et in Sephéla et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananæórum et in Líbanum usque ad flumen magnum Euphráten. {v}8{/v}En, inquit, trádidi vobis terram: ingredímini et possidéte eam, super qua iurávit Dóminus pátribus vestris Abraham, Isaac et Iacob ut daret illam eis et sémini eórum post eos”.

{v}9{/v}Dixíque vobis illo in témpore: Non possum solus sustinére vos; {v}10{/v}Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli plúrimi. {v}11{/v}Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa mília et benedícat vobis, sicut locútus est vobis. {v}12{/v}Non váleo solus vestra negótia sustinére et pondus ac iúrgia; {v}13{/v}date vobis viros sapiéntes et gnaros et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes. {v}14{/v}Tunc respondístis mihi: “Bona res est, quam vis fácere”. {v}15{/v}Tulíque príncipes de tríbubus vestris viros sapiéntes et probátos et constítui eos príncipes super vos: tribúnos et centuriónes et quinquagenários ac decános et præféctos óperum pro tríbubus vestris. {v}16{/v}Præcepíque iudícibus vestris in témpore illo: Audíte causam fratrum vestrórum et, quod iustum est, iudicáte, sive civis sit ille sive peregrínus. {v}17{/v}Non accipiétis persónam in iudício; ita parvum audiétis ut magnum, nec timébitis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. Quod si diffícile vobis áliquid visum fúerit, reférte ad me, et ego áudiam. {v}18{/v}Præcepíque vobis in témpore illo ómnia, quæ fácere deberétis».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Deut 10, 17; 1, 17b{/r}

Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, Deus magnus et potens et terríbilis, {*} Qui persónam non áccipit nec múnera.

Parvum audiétis ut magnum, nec timébitis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est {*} Qui persónam.

Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios

(Nn. 2, 2 – 5, 2: Funk 1, 175-177)

{p}

In concordia unitatis

Decet vos ómnibus modis glorificáre Iesum Christum, qui glorificávit vos, ut in obœdiéntia una perfécti, subiécti epíscopo et presbytério, per ómnia sanctificáti sitis.

Non præcípio vobis, quasi sim áliquis. Etiámsi enim vinctus sum propter nomen Christi, nondum tamen perféctus sum in Iesu Christo. Nunc enim incípio discípulus esse et álloquor vos ut condiscípulos meos. Nam oportébat me a vobis confirmári fide, admonitióne, patiéntia, æquanimitáte. At cum cáritas non sinat me tacére de vobis, proptérea antevérti vos admonére, ut uniámini in senténtia Dei. Etenim Iesus Christus, inseparábilis nostra vita, senténtia Patris est, ut et epíscopi, per tractus terræ constitúti, in senténtia Iesu Christi sunt.

Unde decet vos in epíscopi senténtiam concúrrere, quod et fácitis. Nam memorábile vestrum presbytérium, dignum Deo, ita coaptátum est epíscopo ut chordæ cítharæ. Propter hoc in consénsu vestro et concórdi caritáte Iesus Christus cánitur. Sed et vos sínguli chorus estóte, ut cónsoni per concórdiam, melos Dei recipiéntes in unitáte, cantétis voce una per Iesum Christum Patri, quo et vos áudiat et agnóscat ex iis, quæ bene operámini, membra esse vos Fílii ipsíus. Utile ítaque est in immaculáta unitáte vos esse, ut et semper participétis Deo.

Si enim ego brevi témporis spátio talem consuetúdinem contráxi cum epíscopo vestro, quæ non humána, sed spiritális est, quanto vos beatióres iúdico, qui ita estis coniúncti ei sícuti Ecclésia Iesu Christo et sicut Iesus Christus Patri, ut ómnia per unitátem conséntiant? Nemo erret: nisi quis intra altáre sit, privátur pane Dei. Si enim uníus atque alteríus precátio tantam vim habet, quanto magis illa, quæ epíscopi est et totíus Ecclésiæ?

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 4, 1. 3-4{/r}

Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, {*} Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

Unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. {*} Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

FERIA SECUNDA

De libro Deuteronómii

{r:Deut}4, 1-8. 32-40{/r}

{p}

Oratio Moysis ad populum

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

{v}1{/v}«Nunc, Israel, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo vos, ut faciéntes ea vivátis et ingrediéntes possideátis terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis. {v}2{/v}Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferétis ex eo; custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis. {v}3{/v}Oculi vestri vidérunt ómnia, quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres eius de médio vestri; {v}4{/v}vos autem, qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem. {v}5{/v}En dócui vos præcépta atque iudícia, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus, ut facerétis ea in terra, quam possessúri estis, {v}6{/v}et observarétis et implerétis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta hæc dicant: “En pópulus sápiens et intéllegens, gens magna hæc!”. {v}7{/v}Quæ est enim ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Dóminus Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris? {v}8{/v}Et quæ est ália gens sic ínclita, ut hábeat præcépta iustáque iudícia, sicut est univérsa lex hæc, quam ego propónam hódie ante óculos vestros?

{v}32{/v}Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die, quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquándo huiuscémodi res magna, aut umquam cógnitum est, {v}33{/v}num audívit pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti et vixísti? {v}34{/v}Aut tentávit Deus, ut ingrederétur et tólleret sibi gentem de médio natiónis per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum extentúmque bráchium et terróres magnos, iuxta ómnia, quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis? {v}35{/v}Tibi monstrátum est, ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus et non est álius præter eum. {v}36{/v}De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum; et audísti verba illíus de médio ignis, {v}37{/v}quia diléxit patres tuos et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te vultu suo in virtúte sua magna ex Ægýpto, {v}38{/v}ut expélleret natiónes maióres et fortióres te in intróitu tuo et introdúceret te darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die.

{v}39{/v}Scito ergo hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. {v}40{/v}Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Deut 4, 1; 31, 19. 20{/r}; {r}Ps 80 (81), 9{/r}

Audi, Israel, præcépta Dómini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe; {*} Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.

Audi, pópulus meus et contestábor te; Israel, útinam áudias me{*} Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.

Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios

(Nn. 13-18, 1: Funk 1, 183-187)

{p}

Habete fidem in Christum et caritatem

Date óperam, ut crebrióres congregémini ad grátias Deo agéndas et ad eum laudándum. Quando enim crebri in eúndem locum convenítis, labefactántur vires Sátanæ et concórdia vestræ fídei sólvitur exítium, quod ille infert. Nihil præstántius pace est, qua abolétur omne bellum cæléstium et terrenórum.

Date óperam, ut crebrióres congregémini ad grátias Deo agéndas et ad eum laudándum. Quando enim crebri in eúndem locum convenítis, labefactántur vires Sátanæ et concórdia vestræ fídei sólvitur exítium, quod ille infert. Nihil præstántius pace est, qua abolétur omne bellum cæléstium et terrenórum. Manifésta est arbor ex fructu suo; simíliter qui profiténtur se Christi esse, ex iis, quæ fáciunt, cernéntur. Non enim nunc professiónis opus est, sed si quis in virtúte fídei inveniátur usque ad finem.

Mélius est tacére et esse, quam loquéntem non esse. Bonum est docére, si, qui dicit, fáciat. Unus ígitur doctor, qui dixit, et factum est; sed et quæ silens fecit, digna Patre sunt. Qui verbum Iesu póssidet, vere potest et siléntium ipsíus audíre, ut perféctus sit, ut per ea, quæ lóquitur, operétur et per siléntium suum cognoscátur. Nihil latet Dóminum, sed et arcána nostra prope ipsum sunt. Omnia ítaque faciámus quasi ipso in nobis habitánte, ut illíus simus templa et ipse sit in nobis Deus noster, qui et est et apparébit ante fáciem nostram, prout iuste dilígimus ipsum.

Ne errétis, fratres mei. Familiárum perturbatóres regnum Dei non hereditábunt. Si autem ii, qui secúndum carnem hæc operáti sunt, morte sunt affécti; quanto magis, si quis fidem Dei prava doctrína corrúmpat, pro qua Iesus Christus crucifíxus est? Talis, inquinátus factus, in ignem inexstinguíbilem ibit; simíliter et qui audit ipsum.

Ob id Dóminus in cápite suo accépit unguéntum, ut Ecclésiæ spiret incorruptiónem. Ne ungámini tætro odóre doctrínæ príncipis huius sǽculi, ne captívos vos abdúcat a propósita vita. Cur vero non omnes prudéntes sumus, accépta Dei cognitióne, quod est Iesus Christus? Quid fátue perímus, non agnoscéntes donum, quod vere misit Dóminus?

Piáculum meus spíritus est crucis, quæ incrédulis scándalum, nobis vero salus est et vita ætérna.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 3, 17; 1{/r} {r}Cor 10, 31b{/r}

Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, {*} Omnia in nómine Dómini nostri Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

Omnia in glóriam Dei fácite. {*} Omnia in nómine Dómini nostri Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

FERIA TERTIA

De libro Deuteronómii

{r:Deut}6, 4-25{/r}

{p}

Lex dilectionis

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

{v}4{/v}«Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. {v}5{/v}Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. {v}6{/v}Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo, {v}7{/v}et inculcábis ea fíliis tuis et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens; {v}8{/v}et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque quasi appénsum quid inter óculos tuos, {v}9{/v}scribésque ea in póstibus domus tuæ et in portis tuis.

{v}10{/v}Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, {v}11{/v}domos plenas cunctárum opum, quas non implevísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, et coméderis et saturátus fúeris, {v}12{/v}cave diligénter, ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: {v}13{/v}Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies ac per nomen illíus iurábis.

{v}14{/v}Non íbitis post deos aliénos, de diis géntium, quæ in circúitu vestro sunt, {v}15{/v}quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui; nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te et áuferat te de superfície terræ. {v}16{/v}Non tentábitis Dóminum Deum vestrum, sicut tentástis in Massa. {v}17{/v}Custodíte mandáta Dómini Dei vestri ac testimónia et præcépta, quæ præcépit tibi; {v}18{/v}et fac, quod rectum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi, et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua iurávit Dóminus pátribus tuis, {v}19{/v}ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est Dóminus.

{v}20{/v}Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimónia hæc et præcépta atque iudícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster vobis?”, {v}21{/v}dices ei: “Servi erámus pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti {v}22{/v}fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra pharaónem et omnem domum illíus in conspéctu nostro; {v}23{/v}et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua iurávit pátribus nostris. {v}24{/v}Præcepítque nobis Dóminus, ut faciámus ómnia præcépta hæc et timeámus Dóminum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie. {v}25{/v}Erítque iustítia nobis, si custodiérimus et fecérimus ómnia mandáta hæc coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis”».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 18 (19), 8. 9b{/r}; {r}Rom 13, 8b. 10b{/r}

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. {*} Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio. {*} Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Nn. 49-50: Funk 1, 123-125)

{p}

Vinculum caritatis Dei quis potest enarrare?

Qui caritátem in Christo habet, exsequátur Christi mandáta. Vínculum caritátis Dei quis potest enarráre? Quis pulchritúdinis eius magnificéntiam éloqui valet? Altitúdo, ad quam évehit cáritas, inenarrábilis est. Cáritas nos Deo agglútinat, cáritas peccatórum multitúdinem tegit, cáritas ómnia sústinet, ómnia patiénter tólerat; nihil sórdidum in caritáte, nihil supérbum; cáritas schisma non habet, cáritas seditiónem non movet, cáritas ómnia in concórdia facit; in caritáte omnes Dei elécti sunt perfécti, sine caritáte nihil Deo accéptum est. In caritáte nos Dóminus sibi assúmpsit: propter caritátem, quam erga nos hábuit, Dóminus noster Iesus Christus voluntáte divína sánguinem suum pro nobis trádidit et carnem pro carne nostra et ánimam pro animábus nostris.

Vidétis, dilécti, quam magna et admiránda sit cáritas, et quod perféctio eius néqueat enarrári. Quis est idóneus, ut in ipsa inveniátur, præter eos, quos Deus dignos esse volúerit? Orémus ígitur et petámus ab illíus misericórdia, ut in caritáte inveniámur sine propensióne áliqua humána, inculpáti. Generatiónes omnes ab Adam usque in hodiérnum diem præteriérunt; qui vero per Dei grátiam in caritáte sunt consummáti, locum piórum óbtinent et in visitatióne regni Christi manifestabúntur. Scriptum enim est: Ingredímini in cubícula páululum quantulumcúmque, donec ira mea et furor pertránseat; et recordábor diéi boni, et suscitábo vos e sepúlcris vestris.

Beáti sumus, dilécti, si præcépta Dómini in caritátis concórdia implevérimus, ut per caritátem peccáta nostra nobis remittántur. Scriptum enim est: Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes et quorum tecta sunt peccáta. Beátus vir, cui Dóminus peccátum non imputábit, neque est in ore eius dolus. Hæc beatitúdinis prædicátio ad eos pértinet, qui per Iesum Christum Dóminum nostrum a Deo sunt elécti; cui sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 4, 16. 7a{/r}

Nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. {*} Qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo.

Diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est. {*} Qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo.

FERIA QUARTA

De libro Deuteronómii

{r:Deut}7, 6-14; 8, 1-6{/r}

{p}

Israel, populus electus

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

{v}7,6{/v}«Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. {v}7{/v}Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, {v}8{/v}sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. {v}9{/v}Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes {v}10{/v}et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. {v}11{/v}Custódi ergo mandáta et præcépta atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie, ut fácias.

{v}12{/v}Si audiéritis hæc iudícia et custodiéritis ea et fecéritis, custódiet et Dóminus Deus tuus tibi pactum et misericórdiam, quam iurávit pátribus tuis, {v}13{/v}et díliget te et benedícet tibi ac multiplicábit te benedicétque frúctui ventris tui et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo atque vindémiæ, óleo et pártui armentórum et increménto óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis, ut daret eam tibi. {v}14{/v}Benedíctus eris præ ómnibus pópulis. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.

{v}1{/v}Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere et multiplicémini ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. {v}2{/v}Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus his quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te atque tentáret, et nota fíerent, quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus an non. {v}3{/v}Afflíxit te penúria et dedit tibi cibum manna, quem ignorábas tu et patres tui, ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egréditur de ore Dómini. {v}4{/v}Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam defécit, et pes tuus non intúmuit his quadragínta annis. {v}5{/v}Recógites ergo in corde tuo quia, sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, {v}6{/v}ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum».

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 4, 10b. 16a{/r}; {r}Is 63, 8b. 9b{/r}

Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris; {*} Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

Dóminus factus est nobis salvátor; in dilectióne sua ipse redémit nos. {*} Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Lumen gentium, nn. {r:LG}2. 16{/r})

{p}

Ecce ego salvabo populum meum

Ætérnus Pater, libérrimo et arcáno sapiéntiæ ac bonitátis suæ consílio, mundum univérsum creávit, hómines ad participándam vitam divínam eleváre decrévit, eósque lapsos in Adámo non derelíquit, semper eis auxília ad salútem præbens, intúitu Christi redemptóris, qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ. Omnes autem eléctos Pater ante sǽcula præscívit et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus.

Credéntes autem in Christum convocáre státuit in sancta Ecclésia, quæ iam ab orígine mundi præfiguráta, in história pópuli Israel ac fœ́dere antíquo mirabíliter præparáta, in novíssimis tempóribus constitúta, effúso Spíritu est manifestáta, et in fine sæculórum glorióse consummábitur. Tunc autem, sicut apud sanctos Patres légitur, omnes iusti inde ab Adam, ab Abel iusto usque ad últimum eléctum in Ecclésia universáli apud Patrem congregabúntur.

Ii tandem qui Evangélium nondum accepérunt, ad pópulum Dei divérsis ratiónibus ordinántur.

In primis quidem pópulus ille cui data fuérunt testaménta et promíssa et ex quo Christus ortus est secúndum carnem, pópulus secúndum electiónem caríssimus propter patres: sine pæniténtia enim sunt dona et vocátio Dei.

Sed propósitum salútis et eos ampléctitur, qui Creatórem agnóscunt, inter quos imprímis Musulmános, qui fidem Abrahæ se tenére profiténtes, nobíscum Deum adórant únicum, misericórdem, hómines die novíssimo iudicatúrum.

Neque ab áliis, qui in umbris et imagínibus Deum ignótum quærunt, ab huiúsmodi Deus ipse longe est, cum det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia, et Salvátor velit omnes hómines salvos fíeri.

Qui enim Evangélium Christi eiúsque Ecclésiam sine culpa ignorántes, Deum tamen sincéro corde quærunt, eiúsque voluntátem per consciéntiæ dictámen ágnitam, opéribus adimplére, sub grátiæ inflúxu, conántur, ætérnam salútem cónsequi possunt. Nec divína Providéntia auxília ad salútem necessária dénegat his qui sine culpa ad expréssam agnitiónem Dei nondum pervenérunt et rectam vitam non sine divína grátia ássequi nitúntur.

Quidquid enim boni et veri apud illos invenítur, ab Ecclésia tamquam præparátio evangélica æstimátur et ab illo datum qui illúminat omnem hóminem, ut tandem vitam hábeat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 1, 9b-10{/r}; {r}Col 1, 19-20a{/r}

Propósuit Deus in dispensatiónem plenitúdinis témporum, recapituláre ómnia in Christo, {*} Sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

In ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre, et per eum reconciliáre ómnia in ipsum. {*} Sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

FERIA QUINTA

De libro Deuteronómii

{r:Deut}9, 7-21. 25-29{/r}

{p}

Peccata populi et intercessio Moysis

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

{v}7{/v}«Meménto et ne obliviscáris quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine; ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto, usque ad locum istum advérsum Dóminum contendístis. {v}8{/v}Nam et in Horeb provocástis eum, et irátus delére vos vóluit, {v}9{/v}quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti, quod pépigit vobíscum Dóminus, et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens et aquam non bibens. {v}10{/v}Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei et continéntes ómnia verba, quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóntio pópuli congregáta est. {v}11{/v}Cumque transíssent quadragínta dies et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœ́deris, {v}12{/v}dixítque mihi: “Surge et descénde hinc cito, quia peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto: deseruérunt velóciter viam, quam præcépi eis, fecerúntque sibi conflátile”. {v}13{/v}Rursúmque ait Dóminus ad me: “Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit; {v}14{/v}dimítte me, ut cónteram eos et déleam nomen eórum sub cælo et fáciam te in gentem, quæ hac fórtior et maior sit”.

{v}15{/v}Cumque revérsus de monte ardénte descénderem et duas tábulas fœ́deris utráque tenérem manu {v}16{/v}vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro et fecísse vobis vítulum conflátilem ac deseruísse velóciter viam eius, quam Dóminus vobis præcéperat, {v}17{/v}arrípui duas tábulas et proiéci eas de mánibus meis confregíque eas in conspéctu vestro; {v}18{/v}et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens et aquam non bibens propter ómnia peccáta vestra, quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis; {v}19{/v}tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice. {v}20{/v}Advérsum Aaron quoque veheménter irátus vóluit contérere; et pro illo simíliter tunc deprecátus sum. {v}21{/v}Peccátum autem vestrum, quod fecerátis, id est vítulum, arrípiens igne combússi; et in frusta commínuens omninóque in púlverem rédigens proiéci in torréntem, qui de monte descéndit.

{v}25{/v}Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos, ut fúerat comminátus. {v}26{/v}Et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quod eduxísti de Ægýpto in manu forti. {v}27{/v}Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspícias durítiam pópuli huius et impietátem atque peccátum {v}28{/v}ne forte dicant habitatóres terræ de qua eduxísti nos: “Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos; idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine”. {v}29{/v}Attamen ipsi sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna et in bráchio tuo exténto».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ex 32, 11. 13. 14; 33, 17{/r}

Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ; meménto Abraham, Isaac et Iacob, quibus iurásti dare terram fluéntem lac et mel. {*} Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.

Dixit Dóminus ad Móysen: Invenísti grátiam in conspéctu meo, et scio te præ ómnibus. {*} Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.

Ex Epístola sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi

(Epist. 14, 36-37: CCL 91, 429-431)

{p}

Christus semper vivens ad interpellandum pro nobis

Illud quippe primum attendéndum est, quod in conclusióne oratiónis, «per Iesum Christum Fílium tuum Dóminum nostrum» dícimus. Per Spíritum vero Sanctum nullátenus dícimus. Quod útique non inániter cathólica concélebrat Ecclésia, propter illud útique sacraméntum, quo mediátor Dei et hóminum factus est homo Iesus Christus, sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech, qui per próprium sánguinem semel introívit in sancta, non útique manufácta exemplária veritátis, sed in ipsum cælum, ubi est in déxtera Dei, et interpéllat pro nobis.

Hoc in eo pontificátus offícium íntuens Apóstolus ait: Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est fructum labiórum confiténtium nómini eius. Per ipsum ergo hóstiam laudis atque oratiónis offérimus, quia per eius mortem reconciliáti sumus cum inimíci essémus. Per ipsum enim qui pro nobis hóstia dignátus est fíeri, potest in conspéctu Dei nostra hóstia acceptábilis inveníri. Proptérea nos beátus Petrus ádmonet, dicens: Et vos tamquam lápides vivi ædificámini in domum spiritálem, in sacerdótium sanctum, offeréntes spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum. Hac ígitur ratióne dícimus Deo Patri: «Per Iesum Christum Dóminum nostrum».

Cum ergo sacerdótis fit méntio, quid áliud quam mystérium domínicæ incarnatiónis osténditur, quo Dei Fílius, cum in forma Dei esset, semetípsum exinanívit, formam servi accípiens; secúndum quam se humiliávit, factus obœ́diens usque ad mortem; minorátus scílicet paulo minus ab ángelis, et æqualitátem patérnæ póssidens unitátis? Eo quippe minorátus est Fílius, æquális pérmanens Patri, quod in similitúdine hóminum dignátus est fíeri. Ipse autem se minórem fecit, quando semetípsum exinanívit, formam servi accípiens. Christi porro minorátio, ipsa est exinanítio; nec tamen ália est exinanítio quam formæ servílis accéptio.

Christus ergo in forma Dei pérmanens, Unigénitus Deus, cui cum Patre hóstias offérimus, formam servi accípiens, sacérdos est factus, per quem hóstiam vivam, sanctam, Deo placéntem offérre possímus. Nec tamen a nobis offérri hóstia potuísset, si Christus pro nobis factus hóstia non fuísset, in quo ipsa natúra nostri géneris, vera est hóstia salutáris. Nam cum nos osténdimus per ætérnum Sacerdótem Dóminum nostrum nostras oratiónes offérre, veram in eo carnem nostri géneris confitémur; secúndum illud quod Apóstolus dicit: Omnis enim póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in his quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis. Cum vero dícimus: «Fílium tuum», et adícimus: «qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti», illam útique unitátem commemorámus, quam naturáliter habet Pater et Fílius et Spíritus Sanctus: ubi osténditur idem ipse Christus pro nobis sacerdotáli functus offício, cui naturális est únitas cum Patre et Spíritu Sancto.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 4, 16. 15a{/r}

Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, {*} Ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.

Non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris. {*} Ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.

FERIA SEXTA

De libro Deuteronómii

{r:Deut}10, 12 – 11, 9. 26-28{/r}

{p}

Deus solus eligendus

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

{v}10,12{/v}«Et nunc, Israel, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua {v}13{/v}custodiásque mandáta Dómini et præcépta eius, quæ ego hódie præcípio, ut bene sit tibi? {v}14{/v}En Dómini Dei tui cælum est et cælum cæli, terra et ómnia, quæ in ea sunt; {v}15{/v}et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus et amávit eos elegítque semen eórum post eos, id est vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur.

{v}16{/v}Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri et cervícem vestram, ne indurétis ámplius, {v}17{/v}quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum et Dóminus dominántium, Deus magnus, potens et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera, {v}18{/v}facit iudícium pupíllo et víduæ, amat peregrínum et dat ei victum atque vestítum. {v}19{/v}Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. {v}20{/v}Dóminum Deum tuum timébis et ei sérvies, ipsi adhærébis iurabísque in nómine illíus. {v}21{/v}Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui. {v}22{/v}In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum; et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli.

{v}11,1{/v}Ama ítaque Dóminum Deum tuum et custódi observatiónem eius et præcépta, iudícia atque mandáta omni témpore.

{v}2{/v}Cognóscite hódie, quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália eius et robústam manum extentúmque bráchium, {v}3{/v}signa et ópera, quæ fecit in médio Ægýpti pharaóni regi et univérsæ terræ eius {v}4{/v}omníque exercítui Ægyptiórum et equis ac cúrribus; quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem; {v}5{/v}vobísque, quæ fécerit in solitúdine, donec venirétis ad hunc locum; {v}6{/v}et Dathan atque Abíron fíliis Eliab, qui fuit fílius Ruben, quos apérto ore suo terra absórbuit cum dómibus et tabernáculis et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israel.

{v}7{/v}Oculi vestri vidérunt ómnia ópera Dómini magna, quæ fecit, {v}8{/v}ut custodiátis univérsa mandáta, quæ ego hódie præcípio vobis, ut roborémini et possítis introíre et possidére terram, ad quam ingredímini, {v}9{/v}multóque in ea vivátis témpore, quam sub iuraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris et sémini eórum, lacte et melle manántem.

{v}26{/v}En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: {v}27{/v}benedictiónem, si obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis; {v}28{/v}maledictiónem, si non obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis».

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 4, 19; 5, 3; 2, 5a{/r}

Nos dilígimus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; {*} Et mandáta eius grávia non sunt.

Qui servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. {*} Et mandáta eius grávia non sunt.

Ex Capítibus Diádochi Photicénsis epíscopi De perfectióne spiritáli

(Cap. 12. 13. 14: PG 65, 1171-1172)

{p}

Solum Deum oportet amare

Qui se díligit, Deum amáre non potest; qui vero se non díligit propter excellentióres divítias amóris in Deum, hic Deum amat. Ex quo fit, ut hic neque suam umquam glóriam quærat, sed pótius glóriam Dei. Qui enim se díligit, glóriam suam quærit; qui autem Deum díligit, glóriam auctóris sui amat.

Est enim ánimæ sentiéntis, ac Deum amántis próprium, glóriam quidem Dei semper quǽrere, in ómnibus mandátis quæ facit, sua vero submissióne delectári, quod Deum quidem propter eius magnificéntiam déceat glória, hóminem vero submíssio, ut per eam familiáres Deo efficiámur; quod cum et nos fecérimus lætántes glória Dómini, exémplo Ioánnis Baptístæ, incipiémus dícere sine intermissióne ulla: Illum opórtet créscere, nos autem mínui.

Novi ego quendam, qui tamétsi lugéret, quod non, ut vellet, Deum amáret, tamen ita Deum amábat, ut eius ánima huiúsmodi desidério veheménti continénter tenerétur, ita ut Deus quidem glória afficerétur in eo, ipse vero esset quasi nihil. Qui talis est, neque cum verbis laudátur, sed agnóscit quid sit; síquidem præ nímio humilitátis desidério dignitátem suam non cógitat, cum alióqui minístret quidem Deo, ut lex præscríbit sacerdótibus, ob stúdium tamen diligéndi Deum obrépit ei oblívio dignitátis suæ occultántis in profúnda erga Deum caritáte per spíritum humilitátis gloriatiónem de dignitáte sua, ut iam sibi cogitatióne sua inútilis quidam puer omni témpore videátur, quasi a dignitáte sua aliénus, præ humilitátis desidério: quod quidem et nos fácere opórtet, et omnem honórem atque glóriam fúgere, propter excelléntes divítias amóris erga Deum, qui vere nos amávit.

Qui in sensu cordis Deum amat, hic est ab eo cógnitus; quantam enim quis Dei caritátem in sensu ánimæ capit, tanta eum amat. Quocírca qui sic est, illuminatiónem cognitiónis veheménter amat, quoúsque ipsum sensum óssium séntiat, factus iam sui nésciens, immo totus a caritáte immutátus.

Qui talis vero est, adest ille quidem, et non adest in vita; adhuc enim in córpore suo versans, peregrinátur propter caritátem perpétua quadam ánimæ ad Deum profectióne; incénso enim deínceps corde veheménter caritátis igne, ut quadam desidérii fácula agglutinátus est Deo, tamquam totus extra amicítiam sui pósitus, propter caritátem Dei, sive enim, inquit (Apóstolus), excédimus, Deo, sive sóbrii sumus, vobis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 3, 16; 1{/r} {r}Io 4, 10a. 19b{/r}

Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, {*} Ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.

In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos. {*} Ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.

SABBATO

De libro Deuteronómii

{r:Deut}16, 1-17{/r}

{p}

Festa celebranda

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

{v}1{/v}«Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. {v}2{/v}Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. {v}3{/v}Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. {v}4{/v}Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. {v}5{/v}Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, {v}6{/v}sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. {v}7{/v}Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. {v}8{/v}Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.

{v}9{/v}Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, {v}10{/v}et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. {v}11{/v}Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; {v}12{/v}et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.

{v}13{/v}Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; {v}14{/v}et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. {v}15{/v}Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.

{v}16{/v}Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, {v}17{/v}sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».
{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Deut 16, 14. 15{/r}; {r}Nah 2, 1{/r}

Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; {*} Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. {*} Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 18, 1-2. 4. 5: SCh 100, 596-598. 606. 610-612)

{p}

Pura oblatio Ecclesiæ

Ecclésiæ oblátio, quam Dóminus dócuit offérri in univérso mundo, purum sacrifícium reputátum est apud Deum, et accéptum est ei; non quod indígeat a nobis sacrifícium, sed quóniam is qui offert, glorificátur ipse in eo quod offert, si acceptétur munus eius. Per munus enim erga regem et honor et afféctio osténditur; quod in omni simplicitáte et innocéntia Dóminus volens nos offérre, prædicávit dicens: Cum ígitur offers munus tuum ad altáre et recordátus fúeris quóniam frater tuus habet áliquid advérsum te, dimítte munus tuum ante altáre et vade primum reconciliári fratri tuo, et tunc revérsus ófferes munus tuum. Offérre ígitur opórtet Deo primítias eius creatúræ, sicut et Móyses ait: Non apparébis vácuus ante conspéctum Dómini Dei tui; ut in quibus gratus éxstitit homo, in his gratus ei deputátus, eum qui est ab eo percípiat honórem.

Et non genus oblatiónum reprobátum est; oblatiónes enim et illic, oblatiónes autem et hic: sacrifícia in pópulo, sacrifícia in Ecclésia; sed spécies immutáta est tantum, quippe cum iam non a servis, sed a líberis offerátur. Unus enim et idem Dóminus; próprium autem charácter servílis oblatiónis, et próprium liberórum, uti et per oblatiónes ostendátur indícium libertátis. Nihil enim otiósum, nec sine signo neque sine arguménto apud eum. Et propter hoc illi quidem décimas suórum habébant consecrátas: qui autem percepérunt libertátem, ómnia quæ sunt ipsórum ad domínicos decérnunt usus, hiláriter et líbere dantes ea, non quæ sunt minóra, útpote maiórum spem habéntes; vídua illa et páupere hic totum victum suum mitténte in gazophylácium Dei.

Opórtet enim nos oblatiónem Deo fácere, et in ómnibus gratos inveníri fabricatóri Deo, in senténtia pura et fide sine hypócrisi, in spe firma, in dilectióne fervénti, primítias eárum, quæ sunt eius, creaturárum offeréntes. Et hanc oblatiónem Ecclésia sola puram offert fabricatóri, ófferens ei cum gratiárum actióne ex creatúra eius.

Offérimus enim ei quæ sunt eius, congruénter communicatiónem et unitátem prædicántes et confiténtes resurrectiónem carnis et spíritus. Quemádmodum enim qui est a terra panis, percípiens invocatiónem Dei, iam non commúnis panis est, sed eucharístia, ex duábus rebus constans, terréna et cælésti: sic et córpora nostra percipiéntia eucharístiam, iam non sunt corruptibília, spem resurrectiónis habéntia.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 10, 1. 14{/r}; {r}Eph 5, 2b{/r}

Umbram habens lex, non ipsam imáginem rerum, iísdem ipsis hóstiis, quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere; {*} Christus autem una oblatióne, consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.

Ipse diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. {*} Christus autem una oblatióne, consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.