4. Octobris 2024

S. Francisci Assisiensis
memoria

Assisii natus est anno 1182; post levem iuventutem conversus, bonis paternis renuntiavit et Deo firmiter adhæsit. Paupertatem amplexus vitam egit evangelicam, omnibus amorem Dei prædicans. Asseclas optimis informavit institutis quæ Sedes Apostolica probavit. Initium fecit etiam ordinis monialium, cœtui pænitentium in sæculo viventium, necnon prædicationi apud infideles. Mortuus est anno 1226.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

In cælésti collégio

Francíscus fulget glória,

insígni privilégio

Christi portans insígnia.

Hic cœtus apostólici

est factus consors páuperis,

crucem in se domínici

signum repórtans fœ́deris.

Hic martyr desidério

crucem post Iesum báiulat,

quem mártyrum consórtio

Christus in cælis cópulat.

Crucem per abstinéntiam

Francíscus ferens iúgiter,

iam confessórum glóriam

adéptus est felíciter.

Candens decóre níveo,

passum hic sequens Dóminum,

nunc castitátis prǽmio

gaudet in choro vírginum.

Pater, Natus cum Flámine

nos per Francísci vúlnera

lustrent divíno lúmine,

ætérna dantes múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

Miserére mei, Deus, *

secúndum misericórdiam tuam;

et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *

dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea *

et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *

et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi *

et malum coram te feci,

ut iustus inveniáris in senténtia tua *

et æquus in iudício tuo.

Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *

et in peccáto concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem in corde dilexísti *

et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Aspérges me hyssópo, et mundábor; *

lavábis me, et super nivem dealbábor.

Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *

et exsultábunt ossa, quæ contrivísti.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis *

et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus, *

et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua *

et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui *

et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas, *

et ímpii ad te converténtur.

Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *

et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries, *

et os meum annuntiábit laudem tuam.

Non enim sacrifício delectáris, *

holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *

cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *

ut ædificéntur muri Ierúsalem.

Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta; *

tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Canticum
Deus apparet ad iudicandum

Hab 3, 2-4. 13a. 15-19

Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

Dómine, audívi auditiónem tuam, *

et tímui, Dómine, opus tuum.

In médio annórum vivífica illud, *

in médio annórum notum fácies.

Cum irátus fúeris, *

misericórdiæ recordáberis.

Deus a Theman véniet, *

et Sanctus de monte Pharan.

Operit cælos glóriæ eius, *

et laudis eius plena est terra.

Splendor eius ut lux erit, †

rádii ex mánibus eius: *

ibi abscóndita est fortitúdo eius.

Egréssus es in salútem pópuli tui, *

in salútem cum christo tuo.

Viam fecísti in mari equis tuis, *

in luto aquárum multárum.

Audívi, et conturbátus est venter meus, *

ad vocem contremuérunt lábia mea.

Ingréditur putrédo in óssibus meis, *

et subter me vacíllant gressus mei.

Conquiéscam in die tribulatiónis, *

ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos.

Ficus enim non florébit, *

et non erit fructus in víneis;

mentiétur opus olívæ, *

et arva non áfferent cibum;

abscíssum est de ovíli pecus, *

et non est arméntum in præsépibus.

Ego autem in Dómino gaudébo *

et exsultábo in Deo salvatóre meo.

Dóminus Deus fortitúdo mea, †

et ponet pedes meos quasi cervórum *

et super excélsa mea dedúcet me.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum. 

Psalmus 147 (147 B)
Instauratio Ierusalem
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni (Ap 21, 9).

Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *

  colláuda Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *

benedíxit fíliis tuis in te.

Qui ponit fines tuos pacem *

et ádipe fruménti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ, *

velóciter currit verbum eius.

Qui dat nivem sicut lanam, *

pruínam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *

ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?

Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *

flabit spíritus eius, et fluent aquæ.

Qui annúntiat verbum suum Iacob, *

iustítias et iudícia sua Israel.

Non fecit táliter omni natióni, *

et iudícia sua non manifestávit eis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 1-2

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE

Lex Dei eius * In corde ipsíus.

Lex Dei eius * In corde ipsíus.

Et non supplantabúntur gressus eius.

In corde ipsíus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Lex Dei eius * In corde ipsíus.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Francíscus pauper et húmilis cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Francíscus pauper et húmilis cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.

PRECES

Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,

miserére nostri, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,

sanctífica nos, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,

illúmina nos, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui voluísti ministráre, non ministrári,

fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,

fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes, Fílium tuum sequi et tibi coniúngi læta valeámus caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2023 J. Vidéky